Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iudicum - 20
Iudicum
20 1Egressi sunt itaque omnes filii Israel et pariter congregati, quasi vir unus, de Dan usque Bersabee et terra Galaad ad Dominum in Maspha. 2Omnisque populi anguli et cunctae tribus Israel in ecclesiam populi Dei convenerunt: quadringenta milia peditum pugnatorum. 3Nec latuit filios Beniamin, quod ascendissent filii Israel in Maspha. Interrogatusque Levita maritus mulieris interfectae quo modo tantum scelus perpetratum esset, 4respondit: «Veni in Gabaa Beniamin cum uxore mea illucque diverti. 5Et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum, in qua manebam, volentes me occidere et uxorem meam incredibili libidinis furore vexantes; denique mortua est. 6Quam arreptam in frusta concidi misique partes in omnes terminos possessionis Israel, quia fecerunt nefas et piaculum in Israel. 7Adestis omnes, filii Israel: decernite quid facere debeatis».8Stansque omnis populus quasi unius hominis sermone respondit: «Non recedemus in tabernacula nostra, nec suam quisquam intrabit domum, 9sed hoc contra Gabaa in commune faciemus secundum sortem: decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Israel et centum de mille et mille de decem milibus, ut comportent exercitui cibaria illis, qui venerunt, ut reddant Gabaa Beniamin pro scelere, quod meretur».
Qui noluerunt fratrum suorum filiorum Israel audire mandatum, 14sed ex cunctis urbibus, quae suae sortis erant, convenerunt in Gabaa, ut illis ferrent auxilium et contra universum Israel populum dimicarent. 15Recensitique sunt in die illa viginti sex milia de civitatibus Beniamin educentium gladium, praeter habitatores Gabaa, qui septingenti erant viri fortissimi. 16In universo hoc populo erant septingenti viri electi, qui sinistra pro dextra utebantur et sic fundis lapides ad certum iaciebant, ut capillum quoque possent percutere, et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur.
17Virorum quoque Israel, absque filiis Beniamin, recensita sunt quadringenta milia educentium gladios et paratorum ad pugnam. 18Qui surgentes venerunt in Bethel consulueruntque Deum atque dixerunt: «Quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Beniamin?». Quibus respondit Dominus: «Iuda ascendet primus».
19Statimque filii Israel surgentes mane castrametati sunt contra Gabaa; 20et inde procedentes ad pugnam contra Beniamin, contra urbem aciem direxerunt. 21Egressique filii Beniamin de Gabaa occiderunt de filiis Israel die illo viginti duo milia viros. 22Rursum filii Israel confortati in eodem loco, in quo prius certaverant, aciem direxerunt, 23ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino usque ad noctem consulerentque eum et dicerent: «Debeo ultra procedere ad dimicandum contra filios Beniamin fratres meos, an non?». Quibus ille respondit: «Ascendite ad eos». 24Cumque filii Israel altero die contra filios Beniamin ad proelium processissent, 25eruperunt filii Beniamin de Gabaa et occurrentes eis iterum decem et octo milia virorum educentium gladium prostraverunt.
26Quam ob rem omnes filii Israel, universus populus, venerunt in Bethel et sedentes flebant coram Domino ieiunaveruntque die illo usque ad vesperam et obtulerunt ei holocausta et pacificas victimas 27et super statu suo interrogaverunt. Eo tempore ibi erat arca foederis Dei, 28et Phinees filius Eleazari filii Aaron stabat coram eo. Consuluerunt igitur Dominum atque dixerunt: «Exire ultra debemus ad pugnam contra filios Beniamin fratres nostros, an quiescere?». Quibus ait Dominus: «Ascendite, cras enim tradam eos in manus vestras».
29Posueruntque filii Israel insidias per circuitum urbis Gabaa 30et tertia vice sicut semel et bis contra Beniamin et Gabaa exercitum produxerunt. 31Sed et filii Beniamin eruperunt in occursum populi et abstracti de civitate coeperunt caedere ex eis sicut primo et secundo die, per duas semitas terga vertentes, quarum una ferebat in Bethel, altera in Gabaa, atque prosternere in campo triginta circiter viros. 32Putaverunt enim solito eos more percussos cedere; qui fugam simulaverunt, ut abstraherent eos de civitate et quasi fugientes ad supradictas semitas perducerent. Omnes itaque viri Israel surgentes de sedibus suis tetenderunt aciem in loco, qui vocatur Baalthamar. Insidiae quoque eruperunt de loco suo, de regione in occidente Gabaa. 34Venerunt ergo adversus Gabaa decem milia virorum electorum de universo Israel. Ingravatumque est bellum contra filios Beniamin, et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus. 35Percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israel, et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque milia et centum viros, omnes bellatores et educentes gladium.
36Filii autem Beniamin, cum se inferiores esse vidissent, coeperunt fugere. Quod cernentes filii Israel, dederunt eis ad fugiendum locum, quia confidebant in insidiis, quas iuxta urbem posuerant. 37Qui cum repente de latibulis surrexissent, irruerunt super Gabaa et ingressi celeriter percusserunt totam civitatem in ore gladii. Signum autem dederant filii Israel his, quos in insidiis collocaverant, ut ignem accenderent et, ascendente in altum fumo, captam urbem demonstrarent. 39Verterant ergo terga filii Israel in ipso certamine positi, et filii Beniamin putantes quod percussissent eos sicut in priore pugna, coeperant de exercitu eorum caedere triginta fere viros. 40Cum autem columna fumi de civitate conscendere coepisset, et Beniamin quoque retro aspiciens cerneret de civitate flammas in sublime ferri, 41cumque vir Israel versa facie aggrederetur, vir Beniamin conturbatus est, quia vidit se apprehensum a malo. Et ad viam deserti ire coeperunt, illuc quoque eos adversariis persequentibus. Sed et hi, qui urbem succenderant, occurrerunt eis, atque ita factum est ut ex utraque parte ab hostibus caederentur, nec erat eis ulla requies. Prostrati sunt usque ad orientalem plagam urbis Gabaa.
Note al testo