Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iudicum - 7

Iudicum

7 1Igitur Ierobbaal, qui et Gedeon, de nocte consurgens et omnis populus cum eo castrametati sunt ad fontem, qui vocatur Harad. Erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis Moreh.

2Dixitque Dominus ad Gedeon: «Maior tecum est populus, quam ut tradatur Madian in manus eius, ne glorietur contra me Israel et dicat: “Meis viribus liberatus sum”.
Loquere ad populum et, cunctis audientibus, praedica: “Qui formidolosus et timidus est, revertatur et recedat de monte Gelboe”». Et reversa sunt ex populo viginti duo milia virorum; et tantum decem milia remanserunt.
3 Gelboe - Lege haggilbōa (cfr. 1Sam 31,1); TM «Galaad» (haggilad)

4Dixitque Dominus ad Gedeon: «Adhuc populus multus est; duc eos ad aquas, et ibi probabo illos, et, de quo dixero tibi ut tecum vadat, ipse pergat; quem ire prohibuero, revertatur».
5Cumque deduxisset populum ad aquas, dixit Dominus ad Gedeon: «Qui lingua lambuerint aquas, sicut solent canes lambere, separabis eos seorsum; qui autem curvatis genibus biberint, in altera parte erunt».
6Fuit itaque numerus eorum, qui manu ad os proiciente aquas lambuerant, trecenti viri; omnis autem reliqua multitudo flexo poplite biberat. 
7Et ait Dominus ad Gedeon: «In trecentis viris, qui lambuerunt aquas, liberabo vos et tradam Madian in manu tua; omnis autem reliqua multitudo revertatur in locum suum».
8Sumptis itaque pro numero cibariis et tubis, omnem reliquam multitudinem abire praecepit ad tabernacula sua et ipse trecentos viros tenuit. Castra autem Madian erant subter eum in valle.

9Eadem nocte dixit Dominus ad eum: «Surge et descende in castra, quia tradidi ea in manu tua.
10Sin autem ire formidas, descendat tecum Phara puer tuus.
11Et, cum audieris quid loquantur, tunc confortabuntur manus tuae, et securior ad hostium castra descendes». Descendit ergo ipse et Phara puer eius in partem castrorum, ubi erant armatorum vigiliae.
12Madian autem et Amalec et omnes orientales populi fusi iacebant in valle ut locustarum multitudo; cameli quoque innumerabiles erant sicut arena, quae iacet in litoribus maris.

13Cumque venisset Gedeon, narrabat aliquis somnium proximo suo et dicebat: «Ecce vidi somnium, et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi et in Madian castra descendere; cumque pervenisset ad tabernaculum, percussit illud atque subvertit et terrae funditus coaequavit».
14Respondit is, cui loquebatur: “Non est hoc aliud nisi gladius Gedeonis filii Ioas viri Israelitae; tradidit Deus in manu eius Madian et omnia castra eius».

15Cumque audisset Gedeon somnium et interpretationem eius, adoravit et reversus ad castra Israel ait: «Surgite, tradidit enim Dominus in manus vestras castra Madian».
16Divisitque trecentos viros in tres partes et dedit tubas in manibus eorum lagoenasque vacuas ac lampades in medio lagoenarum
17et dixit ad eos: «Quod me facere videritis, hoc facite; ingrediar extremam partem castrorum, et, quod fecero, sectamini.
18Quando personaverit tuba in manu mea et omnium eorum, qui mecum sunt, vos quoque per castrorum circuitum clangite et conclamate: “Domino et Gedeoni!”».

19Ingressusque est Gedeon et trecenti viri, qui erant cum eo, extremam partem castrorum, incipientibus vigiliis noctis mediae, cum eo ipso tempore custodes mutati essent, et coeperunt bucinis clangere et conterere lagoenas.
20Cumque in tribus personarent turmis et hydrias confregissent, tenuerunt sinistris manibus lampades et dextris sonantes tubas clamaveruntque: «Gladius Domino et Gedeoni!»,
21stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium. Omnia itaque castra turbata sunt, et vociferantes ululantesque fugerunt.
Et insistebant trecenti viri bucinis personantes. Immisitque Dominus gladium in omnibus castris, et mutua se caede truncabant fugientes usque Bethsetta, Sareda et crepidinem Abelmehula in Tebbath.
22 Sareda - Lege cum nonnullis mss edātāh; TM erērātah

23Convocati autem viri Israel de Nephthali et Aser et omni Manasse persequebantur Madian.
24Misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim dicens: «Descendite in occursum Madian et occupate aquas usque Bethbera atque Iordanem». Omnis Ephraim praeoccupavit aquas usque Bethbera atque Iordanem.
25Apprehensosque duos principes Madian Oreb et Zeb interfecit Oreb in Petra Oreb, Zeb vero in Torculari Zeb; et persecuti sunt Madian capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta Iordanis.

Note al testo

3 Gelboe - Lege haggilbōa (cfr. 1Sam 31,1); TM «Galaad» (haggilad)
22 Sareda - Lege cum nonnullis mss edātāh; TM erērātah