Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ieremiae - 35

Ieremiae

35 1Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino in diebus Ioachim filii Iosiae regis Iudae dicens:
2«Vade ad domum Rechabitarum et loquere eis; et introduces eos in domum Domini in unam exedram et dabis eis bibere vinum».
3Et assumpsi Iezoniam filium Ieremiae filii Habsaniae et fratres eius et omnes filios eius et universam domum Rechabitarum;
4et introduxi eos in domum Domini ad exedram filiorum Hanan filii Iegdaliae hominis Dei, quod erat iuxta exedram principum super exedram Maasiae filii Sellum, qui erat custos vestibuli.
5Et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino et calices et dixi ad eos: «Bibite vinum».

6Qui responderunt: «Non bibemus vinum, quia Ionadab filius Rechab pater noster praecepit nobis dicens: “Non bibetis vinum, vos et filii vestri, usque in sempiternum
7et domum non aedificabitis et sementem non seretis et vineas non plantabitis, nec habebitis, sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris, ut vivatis diebus multis super faciem terrae, in qua vos peregrinamini”.
8Oboedivimus ergo voci Ionadab filii Rechab patris nostri in omnibus, quae praecepit nobis, ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris, nos et mulieres nostrae, filii et filiae nostrae,
9et non aedificaremus domos ad habitandum et vineam et agrum et sementem non habuimus, 
10sed habitavimus in tabernaculis; et oboedientes fecimus iuxta omnia, quae praecepit nobis Ionadab pater noster.
11Cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram, diximus: Venite, et ingrediamur Ierusalem a facie exercitus Chaldaeorum et a facie exercitus Syriae. Et mansimus in Ierusalem».

12Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens:
13«Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Vade et dic viris Iudae et habitatoribus Ierusalem: Numquid non recipietis disciplinam, ut oboediatis verbis meis?, dicit Dominus.
14Praevaluerunt sermones Ionadab filii Rechab, quos praecepit filiis suis, ut non biberent vinum, et non biberunt usque ad diem hanc, quia oboedierunt praecepto patris sui; ego autem locutus sum ad vos de mane consurgens et loquens, et non oboedistis mihi.
15Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo mittensque et dicens: Convertimini unusquisque a via sua pessima et bona facite opera vestra et nolite sequi deos alienos neque colatis eos, et habitabitis in terra, quam dedi vobis et patribus vestris, et non inclinastis aurem vestram neque audistis me.
16Firmaverunt igitur filii Ionadab filii Rechab praeceptum patris sui, quod praeceperat eis; populus autem iste non oboedivit mihi.
17Idcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego adducam super Iudam et super omnes habitatores Ierusalem universam afflictionem, quam locutus sum adversum illos, eo quod locutus sum ad illos, et non audierunt, vocavi illos, et non responderunt mihi».

18Domui autem Rechabitarum dixit Ieremias: «Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Pro eo quod oboedistis praecepto Ionadab patris vestri et custodistis omnia mandata eius et fecistis universa, quae praecepit vobis,
19propterea haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Non deficiet vir de stirpe Ionadab filii Rechab stans in conspectu meo cunctis diebus».