Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ieremiae - 48

Ieremiae

48 1Ad Moab.
Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel:
«Vae super Nabo, quoniam vastata est et confusa!
Capta est Cariathaim, confusa est arx et tremuit.

2Non est ultra exsultatio in Moab;
in Hesebon cogitaverunt malum contra eam:
“Venite et disperdamus eam de gente”.
Tu quoque, Madmen, conticesces, sequeturque te gladius.

3Vox clamoris de Oronaim:
“Vastitas et contritio magna”.

Contrita est Moab,
auditum fecerunt clamorem usque ad Segor.
4 Usque ad Segor – Lege cum Gr (cfr. Is 15,5) ṣō‛ărā; TM «parvuli eius»

5Per ascensum enim Luith
plorans ascendit in fletu,
quoniam in descensu Oronaim
hostes ululatum contritionis audierunt:

“Fugite, salvate animas vestras
et eritis quasi myricae in deserto”.
6 Quasi myricae – Lege cum Vg ke‛ar‛ār; TM «quasi Aroer»

7Pro eo enim quod habuisti fiduciam
in operibus tuis et in thesauris tuis,
tu quoque capieris;
et ibit Chamos in transmigrationem,
sacerdotes eius et principes eius simul.

8Et veniet praedo ad omnem urbem,
et urbs nulla salvabitur;
et peribit vallis, et dissipabuntur campestria,
quoniam dixit Dominus.

9Date pennas ad volandum;
et civitates eius desertae erunt et inhabitabiles.

10Maledictus, qui facit opus Domini neglegenter,
et maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine.

11Securus fuit Moab ab adulescentia sua
et requievit in faecibus suis
nec transfusus est de vase in vas
et in transmigrationem non abiit;
idcirco permansit gustus eius in eo,
et odor eius non est immutatus.

12Propterea, ecce, dies veniunt,
dicit Dominus,
et mittam ei stratores laguncularum;
et sternent eum
et vasa eius exhaurient
et lagunculas eorum collident.

13Et confundetur Moab a Chamos, sicut confusa est domus Israel a Bethel, in qua habebat fiduciam.

14Quomodo dicitis: “Fortes sumus
et viri robusti ad proeliandum”?

15Vastata est Moab,
et ascenderunt civitates illius,
et electi iuvenes eius descenderunt in occisionem,
ait rex, Dominus exercituum nomen eius.

16Prope est interitus Moab ut veniat,
et malum eius velociter accurret nimis.

17Lugete super eum,
omnes, qui estis in circuitu eius;
et universi, qui scitis nomen eius,
dicite: “Quomodo confracta est virga fortis,
baculus gloriosus?”.

18Descende de gloria et sede in siti,
habitatrix filia Dibon,
quoniam vastator Moab ascendit ad te,
dissipavit munitiones tuas.

19Ad viam sta et prospice,
habitatrix Aroer;
interroga fugientem
et eam, quae evasit.
Dic: “Quid accidit?”.

Confusus est Moab, quoniam victus est.
Ululate et clamate;
annuntiate in Arnon,
quoniam vastatus est Moab.
20 Ululate et clamate – Lege cum qere, Targ, Syr et Vg lîlû weza‛ăqû; ketib «ulula et clama»

21Et iudicium venit ad terram campestrem super Helon et super Iasa et super Mephaath
22et super Dibon et super Nabo et super Bethdeblathaim,

23et super Cariathaim et super Bethgamul et super Bethmaon
24et super Carioth et super Bosra et super omnes civitates terrae Moab, quae longe et quae prope sunt.

25Abscissum est cornu Moab,
et brachium eius contritum est,
ait Dominus.

26Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est; et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse.
Nonne in derisum tibi fuit Israel? Num inter fures repertus est? Quotiescumque enim adversum illum loquebaris, caput movebas.
27 Loquebaris – Lege cum Sym dabberkā; TM «verba tua»

28Relinquite civitates et habitate in petra,
habitatores Moab,
et estote quasi columba nidificans
in parietibus apertae voraginis.

29Audivimus superbiam Moab,
superbus est valde;
sublimitatem eius et arrogantiam
et superbiam et altitudinem cordis eius.

30Ego scio, ait Dominus, iactantiam eius, et quod non sint rectae fabulationes, nec recta fecerint. 
31Ideo super Moab eiulabo et super Moab universam clamabo, super viros Cirhareseth plorabitur.

Plus quam in planctu Iazer plorabo tibi,
vinea Sabama;
propagines tuae transierunt mare,
usque ad Iazer pervenerunt.
Super messem tuam et vindemiam tuam
praedo irruit.
32 Ad Iazer – Lege (cfr. Is 16,8) ad jar; TM «ad mare Iazer»

Ablata est laetitia et exsultatio
de horto et de terra Moab,
et vinum de torcularibus sustuli;
nequaquam calcator uvae
solitum celeuma cantabit.
33 Calcator uvae – Lege (cfr. Is 16,10) cum Vg haddōrēk; TM «iubilatio» (hêdād). Servata est translatio Vg; TM ad litteram (cum emendatione) «non calcabit calcator (uvae); iubilatio (= celeuma Vg) non erit iubilatio»

34De clamore Hesebon usque Eleale et Iasa dederunt vocem suam, a Segor usque ad Oronaim, ad Eglatselisiam; aquae quoque Nemrim pessimae erunt. 

Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis et sacrificantem diis eius. 
35 In excelsis – Lege cum verss ‛al habbāmāh; TM «excelsa»
36Propterea cor meum ad Moab quasi tibia resonabit, et cor meum ad viros Cirhareseth dabit sonitum tibiarum; quia depositum, quod acquisierunt, periit. 
37Omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit, in cunctis manibus incisiones et super lumbos cilicium.
38Super omnia tecta Moab et in plateis eius omnis planctus, quoniam contrivi Moab sicut vas, quod nemini placet, ait Dominus. 
39Quomodo victa est, et ululaverunt? Quomodo vertit dorsum Moab et confusus est? Eritque Moab in derisum et in terrorem omnibus in circuitu suo.

40Haec dicit Dominus:
Ecce quasi aquila volabit
et extendet alas suas ad Moab.

41Capta sunt oppida,
et munitiones comprehensae sunt,
et erit cor fortium Moab in die illa
sicut cor mulieris parturientis.

42Et cessabit Moab esse populus,
quoniam contra Dominum gloriatus est.

43Pavor et fovea et laqueus super te,
o habitator Moab,
dicit Dominus.

Qui fugerit a facie pavoris, cadet in foveam,
et, qui conscenderit de fovea, capietur laqueo;
adducam enim super Moab
annum visitationis eorum,
ait Dominus.
44 Qui fugerit – Lege cum qere et verss (cfr. Is 24,18) hannās; ketib «fugitivus (?)»

45In umbra Hesebon steterunt sine viribus fugientes,
sed ignis egressus est de Hesebon,
et flamma de medio Sehon,
et devoravit tempora Moab
et verticem filiorum tumultus.

46Vae tibi, Moab!
Periit populus Chamos,
quia comprehensi sunt filii tui
et filiae tuae in captivitatem.

Et convertam sortem Moab in novissimis diebus»,
ait Dominus.
Hucusque iudicia Moab.
47 Hucusque ... Moab – Est glossa redactoris

Note al testo

4 Usque ad Segor – Lege cum Gr (cfr. Is 15,5) ṣō‛ărā; TM «parvuli eius»
6 Quasi myricae – Lege cum Vg ke‛ar‛ār; TM «quasi Aroer»
20 Ululate et clamate – Lege cum qere, Targ, Syr et Vg lîlû weza‛ăqû; ketib «ulula et clama»
27 Loquebaris – Lege cum Sym dabberkā; TM «verba tua»
32 Ad Iazer – Lege (cfr. Is 16,8) ad jar; TM «ad mare Iazer»
33 Calcator uvae – Lege (cfr. Is 16,10) cum Vg haddōrēk; TM «iubilatio» (hêdād). Servata est translatio Vg; TM ad litteram (cum emendatione) «non calcabit calcator (uvae); iubilatio (= celeuma Vg) non erit iubilatio»
35 In excelsis – Lege cum verss ‛al habbāmāh; TM «excelsa»
44 Qui fugerit – Lege cum qere et verss (cfr. Is 24,18) hannās; ketib «fugitivus (?)»
47 Hucusque ... Moab – Est glossa redactoris