Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ieremiae - 5
Ieremiae
5 1Circuite vias Ierusalemet aspicite et considerate
et quaerite in plateis eius,
an inveniatis virum,
an sit qui faciat iudicium et quaerentem fidem,
et propitius ero ei.
Quod si etiam «Vivit Dominus!» dixerint,
certe falso iurabunt.
3Domine, nonne oculi tui respiciunt fidem?
Percussisti eos, et non doluerunt,
attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam:
induraverunt facies suas supra petram,
noluerunt reverti.
4Ego autem dixi: «Ecce pauperes illi stulte agunt,
quia ignorant viam Domini,
iudicium Dei sui.
5Ibo igitur ad optimates
et loquar eis;
ipsi enim noverunt viam Domini,
iudicium Dei sui».
Ecce hi simul confregerunt iugum, ruperunt vincula.
6Idcirco percussit eos leo de silva,
lupus deserti vastabit eos,
pardus vigilans super civitates eorum:
omnis, qui egressus fuerit ex eis, lacerabitur,
quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum,
confortatae sunt aversiones eorum.
«Super quo propitius tibi esse potero?
Filii tui dereliquerunt me
et iuraverunt in his, qui non sunt dii;
saturavi eos, et moechati sunt
et in domum meretricis gregatim confluebant.
8Equi impinguati et admissarii facti sunt:
unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.
9Numquid super his non visitabo,
dicit Dominus,
et in gente tali non ulciscetur anima mea?
10Ascendite muros eius et dissipate,
consummationem autem nolite facere;
auferte propagines eius,
quia non sunt Domini.
11Praevaricatione enim praevaricata est in me
domus Israel et domus Iudae»,
ait Dominus.
12Negaverunt Dominum
et dixerunt: «Non est ipse;
neque veniet super nos malum,
et gladium et famem non videbimus.
13Prophetae erunt in ventum,
et responsum non est in eis.
Haec ergo evenient illis».
14Propterea haec dicit Dominus, Deus exercituum:
«Quia locuti estis verbum istud,
ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem
et populum istum in ligna,
et vorabit eos.
15Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo,
domus Israel,
ait Dominus,
gentem robustam,
gentem antiquam,
gentem, cuius ignorabis linguam
nec intelleges quid loquatur.
16Pharetra eius quasi sepulcrum patens
universi fortes.
17Et comedet segetes tuas et panem tuum,
devorabit filios tuos et filias tuas,
comedet gregem tuum et armenta tua,
comedet vineam tuam et ficum tuam;
et conteret urbes munitas tuas,
in quibus tu habes fiduciam, gladio.
18Verumtamen et in diebus illis,
ait Dominus,
non faciam in vobis consummationem».
19Quod si dixeritis: «Quare fecit nobis Dominus Deus noster haec omnia?», dices ad eos: «Sicut dereliquistis me et servistis diis alienis in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra».
20Annuntiate hoc domui Iacob
et auditum facite in Iuda dicentes:
21«Audi, popule stulte, qui non habes cor,
qui habentes oculos non vident,
et aures et non audiunt.
22Numquid me non timebitis,
ait Dominus,
et a facie mea non trepidabitis?
Qui posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum, quod non praeteribit;
et commovebuntur et non poterunt,
et intumescent fluctus eius, et non transibunt illud».
23Populo autem huic factum est cor contumax et rebelle;
recesserunt et abierunt
24et non dixerunt in corde suo:
«Metuamus Dominum Deum nostrum,
qui dat nobis pluviam
temporaneam et serotinam in tempore suo,
hebdomadas statutas messis
custodientem nobis».
25Iniquitates vestrae declinaverunt haec,
et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis,
quia inventi sunt in populo meo impii,
insidiantes quasi incurvati aucupes,
laqueos ponentes ad capiendos viros.
27Sicut decipula plena avibus,
sic domus eorum plenae dolo;
ideo magnificati sunt et ditati,
28incrassati sunt et impinguati:
et transgressi sunt terminos mali.
Causam non iudicaverunt,
causam pupilli, ut ipsi prospere agant,
et iudicium pauperum non iudicaverunt.
29Numquid super his non visitabo,
dicit Dominus,
aut super gentem huiuscemodi
non ulciscetur anima mea?
30Stupor et mirabilia
facta sunt in terra:
31prophetae prophetabant mendacium,
et sacerdotes applaudebant manibus suis,
et populus meus dilexit talia.
Quid igitur facietis in novissimo eius?
Note al testo