Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ieremiae - 6

Ieremiae

6 1Fugite, filii Beniamin,
de medio Ierusalem;
et in Thecua clangite bucina
et super Bethcharem levate vexillum,
quia malum visum est ab aquilone
et contritio magna.

2Speciosam et delicatam silere feci
filiam Sion.

3Ad eam venient pastores et greges eorum,
figent in ea tentoria in circuitu;
pascet unusquisque partem suam.

4«Sanctificate super eam bellum,
consurgite, et ascendamus in meridie;
vae nobis, quia declinavit dies,
quia longiores factae sunt umbrae vesperi!

5Surgite, et ascendamus in nocte
et dissipemus domos eius».

Quia haec dicit Dominus exercituum:
«Caedite lignum eius
et fundite circa Ierusalem aggerem;
haec est civitas visitationis,
omnis calumnia in medio eius.
6 Lignum eius – Lege cum verss ēṣāh; TM omittit pronomen

7Sicut effluere facit cisterna aquam suam,
sic illa effluere facit malitiam suam;
violentia et vastitas auditur in ea,
coram me semper afflictio et plaga.

8Erudire, Ierusalem,
ne forte recedat anima mea a te,
ne forte ponam te desertam,
terram inhabitabilem».

9Haec dicit Dominus exercituum:
«Usque ad racemum colligent quasi in vinea
reliquias Israel.
Converte manum tuam
quasi vindemiator ad palmites».

10Cui loquar et quem contestabor, ut audiat?
Ecce incircumcisae aures eorum,
et audire non possunt;
ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium,
et non suscipient illud.

11Idcirco furore Domini plenus sum,
laboravi sustinens.
«Effunde super parvulum foris
et super concilium iuvenum simul;
etiam vir cum muliere capietur,
senex cum pleno dierum.

12Et transibunt domus eorum ad alteros,
agri et uxores pariter,
quia extendam manum meam
super habitantes terram»,
dicit Dominus.

13A minore quippe usque ad maiorem
omnes avaritiae student,
et a propheta usque ad sacerdotem
cuncti faciunt dolum.

14Et curant contritionem populi mei in levitate
dicentes: «Pax, pax»; et non est pax.

15Confusi sunt, quia abominationem fecerunt;
quin potius confusione non sunt confusi
et erubescere nescierunt.
«Quam ob rem cadent inter ruentes;
tempore, quo visitavero eos, corruent»,
dicit Dominus.

16Haec dicit Dominus:
«State super vias et videte
et interrogate de semitis antiquis,
quae sit via bona, et ambulate in ea
et invenietis refrigerium animabus vestris».
Et dixerunt: «Non ambulabimus!».

17Et constitui super vos speculatores:
«Audite vocem tubae».
Et dixerunt: «Non audiemus!».

18Ideo audite, gentes,
et cognosce, congregatio,
quanta ego faciam eis.

19Audi terra: «Ecce ego adducam mala super populum istum,
fructum cogitationum eorum,
quia verba mea non audierunt
et legem meam proiecerunt.

20Ut quid mihi tus, quod de Saba venit,
et calamus suave olens de terra longinqua?
Holocautomata vestra non sunt accepta,
et victimae vestrae non placent mihi».

21Propterea haec dicit Dominus:
«Ecce ego dabo in populum istum offendicula,
et offendent in eis patres et filii simul,
vicinus et proximus peribunt».

22Haec dicit Dominus:
«Ecce populus venit de terra aquilonis,
et gens magna consurget a finibus terrae;

23arcum et acinacem arripiet,
crudelis est et non miserebitur;
vox eorum quasi mare sonabit,
et super equos ascendent,
praeparati quasi vir ad proelium
adversum te, filia Sion».

24«Audivimus famam eius;
dissolutae sunt manus nostrae,
tribulatio apprehendit nos,
dolores ut parturientem».

25Nolite exire ad agros
et in via ne ambuletis,
quoniam gladius inimici,
pavor in circuitu.

26Filia populi mei, accingere cilicio
et volutare in cinere,
luctum unigeniti fac tibi,
planctum amarum,
quia repente veniet vastator super nos.

Probatorem dedi te in populo meo;
et scies et probabis viam eorum.
27 Populo meo – TM addit «munimentum» (cfr. Vg «robustum»)

Omnes isti principes rebelles,
ambulantes fraudulenter.
Aes et ferrum,
omnia isti corrumpunt.
28 Principes – Lege (cfr. Targ, Syr, Vg et Aq) śārîm (vel śārê); TM «degeneres (inter)»

Sufflavit sufflatorium in igne,
consumptum est plumbum;
frustra conflavit conflator,
scoriae enim non sunt separatae.
29 In igne, consemptum est – Divide (cum multis mss) verbum Hebraicum in mē’ēš tam

30Argentum reprobum vocate eos,
quia Dominus proiecit illos.

Note al testo

6 Lignum eius – Lege cum verss ēṣāh; TM omittit pronomen
27 Populo meo – TM addit «munimentum» (cfr. Vg «robustum»)
28 Principes – Lege (cfr. Targ, Syr, Vg et Aq) śārîm (vel śārê); TM «degeneres (inter)»
29 In igne, consemptum est – Divide (cum multis mss) verbum Hebraicum in mē’ēš tam