Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iob - 17
Iob
171Spiritus meus attenuatus est,
dies mei exstincti,
et solum mihi superest sepulcrum.
2Nonne irrisiones circumdant me,
et in amaritudinibus moratur oculus meus?
3Pone pignus pro me iuxta te;
et quis umquam spondens percutiet manum meam?
4Cor eorum longe fecisti a disciplina;
propterea non exaltabuntur.
5Praedam pollicetur sociis,
sed oculi filiorum eius deficient.
6Posuit me quasi in proverbium vulgi
et conspuendum in faciem.
7Caligavit ab indignatione oculus meus,
et membra mea quasi in umbram redacta sunt.
8Stupebunt iusti super hoc,
et innocens contra impium excitabitur.
9Et tenebit iustus viam suam,
et mundus manibus addet fortitudinem.
10Igitur omnes vos convertimini et venite,
et non inveniam in vobis ullum sapientem.
11Dies mei transierunt, cogitationes meae dissipatae sunt
et desideria cordis mei.
12Noctem verterunt in diem;
et rursum post tenebras properat lux.
13Si sustinuero, infernus domus mea est;
et in tenebris stravi lectulum meum.
14Putredini dixi: Pater meus es!;
Mater mea et soror mea! vermibus.
15Ubi est ergo nunc praestolatio mea,
et patientiam meam quis considerat?
16In profundissimum infernum descendent omnia mea;
simul in pulvere erit requies mihi?».