Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iob - 22
Iob
22 1Respondens autem Eliphaz Themanites dixit:2«Numquid Deo prodesse potest homo,
cum vix intellegens sibi ipse proderit?
3Quid prodest Omnipotenti, si iustus fueris,
aut quid ei confers, si immaculatam feceris viam tuam?
4Numquid pro tua pietate arguet te
et veniet tecum in iudicium?
5Et non propter malitiam tuam plurimam
et infinitas iniquitates tuas?
6Sumpsisti enim pignori fratres tuos sine causa
et nudos spoliasti vestibus.
7Aquam lasso non dedisti
et esurienti cohibuisti panem.
8Numquid viro forti brachio erit terra,
et acceptus sedebit in ea?
9Viduas dimisisti vacuas
et lacertos pupillorum comminuisti.
10Propterea circumdatus es laqueis,
et conturbat te subita formido.
11Vel tenebras non vides,
et impetus aquarum opprimit te.
12“Nonne Deus excelsior caelo?
Et inspice stellarum verticem: quam sublimis!”.
13Et dicis: “Quid enim novit Deus
et quasi per caliginem iudicat?
14Nubes latibulum eius, nec nostra considerat;
et circa orbem caeli perambulat”.
15Numquid semitam saeculorum custodire cupis,
quam calcaverunt viri iniqui?
16Qui sublati ante tempus suum,
et fluvius subvertit fundamentum eorum.
Qui dicebant Deo: “Recede a nobis!”
et “Quid faciet Omnipotens nobis?”.
18Cum ille implesset domos eorum bonis,
quorum sententia procul erat ab eo.
19Videbunt iusti et laetabuntur,
et innocens subsannabit eos:
20“Vere succisus est status eorum,
et reliquias eorum devoravit ignis”.
21Acquiesce igitur ei, et habeto pacem;
et per haec habebis fructus optimos.
22Suscipe ex ore illius legem
et pone sermones eius in corde tuo.
23Si reversus fueris ad Omnipotentem, aedificaberis
et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.
24Comparabis tamquam terram aurum
et tamquam glaream torrentis Ophir.
25Eritque Omnipotens metallum tuum,
et argentum coacervabitur tibi.
26Tunc super Omnipotentem deliciis afflues
et elevabis ad Deum faciem tuam.
27Supplex rogabis eum, et exaudiet te,
et vota tua reddes.
28Decernes rem, et veniet tibi,
et in viis tuis splendebit lumen.
Quia humiliat eum, qui loquitur superba,
et demissus oculis ipse salvabitur.
Eripiet innocentem,
eripietur autem in munditia manuum suarum».
Note al testo