Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iob - 4
Iob
4 1Respondens autem Eliphaz Themanites dixit:2«Si coeperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies;
sed conceptum sermonem tenere quis poterit?
3Ecce, docuisti multos
et manus lassas roborasti;
4vacillantes confirmaverunt sermones tui,
et genua trementia confortasti.
5Nunc autem venit super te plaga, et defecisti;
tetigit te, et conturbatus es.
6Nonne timor tuus est fiducia tua,
spes tua est perfectio viarum tuarum?
7Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit,
aut quando recti deleti sunt?
8quin potius vidi eos, qui operantur iniquitatem
et seminant dolores et metunt eos,
9flante Deo perisse,
et spiritu irae eius esse consumptos.
10Rugitus leonis et vox leaenae
et dentes catulorum leonum contriti sunt.
11Leo periit, eo quod non haberet praedam,
et catuli leonis dissipati sunt.
12Porro ad me furtive verbum delatum est,
et suscepit auris mea sussurrum eius.
13In horrore visionis nocturnae,
quando solet sopor occupare homines,
14pavor tenuit me et tremor,
et omnia ossa mea perterrita sunt.
15Et cum spiritus, me praesente, transiret,
inhorruerunt pili carnis meae.
16Stetit quidam, cuius non agnoscebam vultum,
imago coram oculis meis,
et vocem quasi aurae lenis audivi:
17“Numquid homo Dei comparatione iustificabitur,
aut factore suo purior erit vir?”.
18Ecce, in servis suis fiduciam non habet
et in angelis suis reperit pravitatem.
19Quanto magis hi, qui habitant domos luteas,
quorum fundamentum est in pulvere.
Consumentur velut tinea!
20De mane usque ad vesperam succidentur
et, quia nullus intellegit, in aeternum peribunt.
21Nonne evulsum est reliquum eorum ab eis?
Morientur, et non in sapientia.