Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iosue - 15
Iosue
15 1Sors tribus filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit: usque ad terminum Edom, ad desertum Sin contra Nageb, usque ad extremam partem australis plagae. 2Terminus eius meridionalis a summitate maris Salsissimi et a lingua eius, quae respicit meridiem. 3Egrediturque contra ascensum Acrabbim et pertransit in Sin ascenditque in meridie Cadesbarne et pervenit in Esron ascendens ad Addar et vertitur in Carca; 4atque inde pertransiens in Asemona pervenit ad torrentem Aegypti; eruntque exitus eius ad mare Magnum: hic erit vobis finis meridianae plagae. 5Ab oriente vero terminus erit mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis. Terminus aquilonis a lingua maris et ab extremis Iordanis 6ascendit in Bethagla et transit ab aquilone Betharaba ascendens ad lapidem Boen filii Ruben et ascendens ad Dabir de valle Achor et contra aquilonem vergens ad Galiloth (hi sunt circuli), qui sunt ex adverso ascensionis Adommim, quae est ab australi parte torrentis, transit ad aquas, quae vocantur fons Solis, et erunt exitus eius ad fontem Rogel. 8Ascenditque per convallem Benennom ex latere Iebusaei ad meridiem — haec est Ierusalem — et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra vallem Ennom ad occidentem in extrema parte vallis Raphaim contra aquilonem; 9pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nephtoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Baala, quae est Cariathiarim. 10Et vergit de Baala contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem — id est Cheslon — et descendit in Bethsames transitque in Thamna 11et pervenit ad latus septentrionale Accaron inclinaturque in Sechron et transit montem Baala pervenitque in Iebneel et finitur mari. Terminus occidentalis est mare Magnum. 12Hi sunt termini filiorum Iudae per circuitum in cognationibus suis.13Chaleb vero filio Iephonne dedit partem in medio filiorum Iudae, sicut praeceperat Dominus Iosue: Cariatharbe (id est civitas Arbe), patris Enac, ipsa est Hebron. 14Delevitque ex ea Chaleb tres filios Enac: Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac. 15Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quae prius vocabatur Cariathsepher (id est civitas Litterarum). 16Dixitque Chaleb: «Qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam, dabo illi Axam filiam meam uxorem». 17Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Chaleb, deditque ei Axam filiam suam uxorem. 18Quae cum veniret, suasit viro suo, ut peteret a patre suo agrum; descenditque de asino. Cui Chaleb: «Quid habes?», inquit. 19At illa respondit: «Da mihi benedictionem. Terram Nageb arentem dedisti mihi; iunge et irriguam». Dedit itaque ei Chaleb irriguum superius et inferius.
20Haec est possessio tribus filiorum Iudae per cognationes suas. 21Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iudae iuxta terminos Edom in Nageb: Cabseel et Eder et Iagur 22et Cina et Dimona et Adada 23et Cades et Asor et Iethnan, 24Ziph et Telem et Baloth 25et Asorhadatta et Carioth, Esron — haec est Asor — 26Amam et Sama et Molada 27et Asargadda et Hasemon et Bethphelet 28et Asarsual et Bersabee et Baziothia, 29Baala et Iim et Esem 30et Eltholad et Cesil et Horma 31et Siceleg et Madmena et Sensenna et Lebaoth et Selim et Enremmon: omnes civitates viginti novem et villae earum.
33In campestribus vero: Esthaol et Saraa et Asena 34et Zanoa et Engannim, Thapphua et Enaim, 35Ierimoth et Odollam, Socho et Azeca 36et Saarim et Adithaim et Gedera et Gederothaim: urbes quattuordecim et villae earum. 37Sanan et Hadasa et Magdalgad 38et Delean et Maspha et Iecethel, 39Lachis et Bascath et Eglon 40et Chebbon et Lehemas et Cethlis 41et Gederoth, Bethdagon et Naama et Maceda: civitates sedecim et villae earum. 42Lobna et Ether et Asan 43et Iephtha et Esna et Nesib 44et Ceila et Achzib et Maresa: civitates novem et villae earum. 45Accaron cum filiabus et villulis suis; 46ab Accaron usque ad mare: omnia, quae sunt ad latus Azoti, et viculos eorum, 47Azotus cum filiabus et villulis suis, Gaza cum filiabus et villulis suis usque ad torrentem Aegypti, et mare Magnum terminus.
48Et in monte: Samir et Iether et Socho 49et Danna et Cariathsenna — haec est Dabir — 50et Anab et Esthemo et Anim 51et Gosen et Helon et Gilo: civitates undecim et villae earum. Arab et Duma et Esaan 53et Ianum et Beththapphua et Apheca 54et Ammatha et Cariatharbe — haec est Hebron — et Sior: civitates novem et villae earum. 55Maon et Carmel et Ziph et Iutta 56et Iezrahel et Iucadam et Zanoa, 57Accain, Gabaa et Thamna: civitates decem et villae earum. 58Halhul, Bethsur et Gedor et Mareth et Bethanoth et Eltecon: civitates sex et villae earum. Thecue et Ephratha — haec est Bethlehem — et Phegor et Etam et Culon et Tatam et Sores et Carem et Gallim et Bether et Manahath: civitates undecim et villae earum. 60Cariathbaal — haec est Cariathiarim (urbs Silvarum) — et Arebba: civitates duae et villae earum.
61In deserto: Betharaba, Meddin et Sachacha 62et Nebsan et civitas Salis et Engaddi: civitates sex et villae earum.
63Iebusaeum autem habitatorem Ierusalem non potuerunt filii Iudae delere; habitavitque Iebusaeus cum filiis Iudae in Ierusalem usque in praesentem diem.
Note al testo