Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Isaiae - 29

Isaiae

29 1Vae Ariel, Ariel, civitas,

quam circumdedit David!

Addite annum ad annum,

sollemnitates evolvantur;


2et circumvallabo Ariel,

et erit maeror et maestitia,

et erit mihi quasi Ariel.


3Et circumdabo te quasi sphaeram

et iaciam contra te aggerem

et munimenta ponam in obsidionem tuam.

4Humiliaberis, de terra loqueris,

et de pulvere vix audietur eloquium tuum,

et erit quasi pythonis de terra vox tua,

et de humo eloquium tuum mussitabit.

Et erit sicut pulvis tenuis multitudo superborum tuorum,

et sicut palea volans multitudo fortium.

Eritque repente confestim,

5 Superborum tuorum – Lege cum 1QIsa et Gr zēdājik; TM «inimicorum tuorum»

6a Domino exercituum visitaberis

in tonitruo et commotione terrae,

magno fragore, turbine et tempestate

et flamma ignis devorantis.


7Et erit sicut somnium visionis nocturnae

multitudo omnium gentium, quae dimicant contra Ariel,

et omnes, qui pugnant contra eam
et contra munimenta eius et oppressores eius;

8Et sicut somniat esuriens, et ecce comedit,

cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima eius;

et sicut somniat sitiens, et ecce bibit

et, postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit,

et anima eius vacua est,

sic erit multitudo omnium gentium

dimicantium contra montem Sion.


Obstupescite et admiramini,

excaecamini et caeci estote,

inebriamini et non a vino,

vacillate et non ab ebrietate.
9 Obstupescite – Lege (cfr. Hab 1,5 et Syr, Gr et Vg) hittame; TM «moramini»

Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis,

clausit oculos vestros

et capita vestra operuit.

10 Oculos vestros – TM addit glossam «prophetas» et, post capita vestra, «videntes»

11 Et erit vobis visio omnis sicut verba libri signati; quem cum dederint scienti litteras dicentes: «Lege istum», respondebit: «Non possum, signatus est enim».
12Et dabitur liber nescienti litteras diceturque ei: «Lege», et respondebit: «Nescio litteras».

13Et dixit Dominus:

«Eo quod appropinquat populus iste ore suo

et labiis suis glorificat me,

cor autem eius longe est a me,

et est timor eorum erga me

velut mandatum hominum perceptum,

14ideo ecce ego addam ut admirationem faciam

populo huic miraculo grandi et stupendo:

peribit sapientia sapientium eius,

et prudentia prudentium eius abscondetur».

15Vae, qui profunde a Domino

consilium abscondunt,

quorum sunt in tenebris opera, et dicunt:

«Quis videt nos, et quis novit nos?».

16Perversa cogitatio vestra!

Numquid quasi lutum reputabitur figulus,

ut dicat opus factori suo:

«Non fecisti me»;

et figmentum dicat fictori suo:

«Non intellegis»?


17Nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in hortum,
et hortus in saltum reputabitur?

18Et audient in die illa surdi verba libri,

et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt.


19Et addent mites in Domino laetitiam,

et pauperrimi hominum in Sancto Israel exsultabunt;

20quoniam defecit, qui praevalebat,

consummatus est illusor,

et succisi sunt omnes, qui vigilabant super iniquitatem,

21qui peccare faciebant homines in verbo

et arguentem in porta supplantabant

et deiecerunt inanibus verbis iustum.

22Propter hoc haec dicit Dominus

ad domum Iacob, qui redemit Abraham:

«Non modo confundetur Iacob,

nec modo vultus eius erubescet;


sed, cum viderit opera manuum mearum,

in medio sui sanctificabunt nomen meum

et sanctificabunt Sanctum Iacob

et Deum Israel pavebunt,

23 Viderit – TM addit «natos suos»

24et scient errantes spiritu sapientiam,

et mussitatores discent doctrinam».


Note al testo

5 Superborum tuorum – Lege cum 1QIsa et Gr zēdājik; TM «inimicorum tuorum»
9 Obstupescite – Lege (cfr. Hab 1,5 et Syr, Gr et Vg) hittame; TM «moramini»
10 Oculos vestros – TM addit glossam «prophetas» et, post capita vestra, «videntes»
23 Viderit – TM addit «natos suos»