Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Isaiae - 37

Isaiae

37 1Et factum est cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua et obvolutus est sacco et intravit in domum Domini;
2et misit Eliachim, qui erat super domum, et Sobnam scribam et seniores de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam filium Amos prophetam,
3et dixerunt ad eum: «Haec dicit Ezechias: Dies tribulationis et correptionis et contumeliae dies haec, quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi.
4Forsitan audiet Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum, dominus suus, ad blasphemandum Deum viventem, et puniet sermones, quos audivit Dominus Deus tuus; leva ergo orationem pro reliquiis, quae repertae sunt».

5Et venerunt servi regis Ezechiae ad Isaiam;
6et dixit ad eos Isaias: «Haec dicetis domino vestro: Haec dicit Dominus: Ne timeas a facie verborum, quae audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me.
7Ecce ego dabo ei spiritum, et audiet nuntium et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua».


8Reversus est autem Rabsaces et invenit regem Assyriorum proeliantem adversus Lobnam; audierat enim quia profectus esset de Lachis.
9Et audivit de Tharaca rege Aethiopiae dicentes: «Egressus est, ut pugnet contra te».
    Quod cum audisset, misit nuntios ad Ezechiam dicens:
10«Haec dicetis Ezechiae regi Iudae loquentes: Non te decipiat Deus tuus, in quo tu confidis, dicens: “Non dabitur Ierusalem in manu regis Assyriorum”.
11Ecce tu audisti omnia, quae fecerunt reges Assyriorum omnibus terris, quas ad interitum devoverunt, et tu poteris liberari?
12Numquid eruerunt eos dii gentium, quos subverterunt patres mei, Gozan et Charran et Reseph et filios Eden, qui erant in Thelassar?
13Ubi est rex Emath et rex Arphad et rex urbis Sepharvaim, Ana et Ava?».


14Et tulit Ezechias epistulam de manu nuntiorum et legit eam. Et ascendit in domum Domini et expandit eam Ezechias coram Domino.


15Et oravit Ezechias ad Dominum dicens:

16«Domine exercituum, Deus Israel, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terrae, tu fecisti caelum et terram.
17Inclina, Domine, aurem tuam et audi; aperi, Domine, oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib, quae misit ad blasphemandum Deum viventem.
Vere enim, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes et regiones earum
18 Gentes – Lege cum nonnullis mss Hebraicis et 2Reg 19,17 haggôjim; TM «terras»
19et dederunt deos earum igni: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis; et comminuerunt eos.
Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu eius; et cognoscant omnia regna terrae quia tu, Domine, es solus Deus».

20 Deus2 – Adde cum 1QIsa, Gr et 2Reg 19,19 ’ēlōhîm

21Et misit Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens: «Haec dicit Dominus, Deus Israel: Pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum,
22hoc est verbum, quod locutus est Dominus super eum:

Despexit te, subsannavit te virgo filia Sion;

post te caput movit filia Ierusalem.


23Cui exprobrasti et quem blasphemasti?

Et super quem exaltasti vocem
et levasti altitudinem oculorum tuorum?

Contra Sanctum Israel!

24In manu servorum tuorum exprobrasti Domino

et dixisti: “In multitudine quadrigarum mearum

ego ascendi altitudinem montium, iuga Libani;

et succidi excelsa cedrorum eius

et electas abietes illius

et introivi altitudinem summitatis eius,
silvam condensam.

Ego fodi et bibi aquam alienam

et exsiccavi vestigio pedis mei

omnes rivos Aegypti”.

25 Alienam – Insere cum 1QIsa et 2Reg 19,24 zārîm

Numquid non audisti?

A saeculo feci illud; a diebus antiquis

ego plasmavi illud et nunc adduxi,

ut fiat in eradicationem,

in lapides eversos civitates munitae.

26 Ante ego plasmavi omissa est copula cum 1QIsa, Vg et Syr

Habitatores earum breviata manu

contremuerunt et confusi sunt;

facti sunt sicut fenum agri

et gramen viride et herba tectorum,
quae exaruit a facie austri.

27 Quae exaruit a facie austri – TM corruptus est; lege cum 1QIsa hannišdaf lipnê qādîm

28Sessionem tuam

et egressum tuum et introitum tuum cognovi

et insaniam tuam contra me.


29Cum fureris adversum me,

et superbia tua ascenderit in aures meas,

ponam circulum in naribus tuis

et frenum in labiis tuis

et reducam te in viam,

per quam venisti.


30Tibi autem hoc erit signum:

Comedantur hoc anno, quae colligi poterunt,

et in anno secundo, quae sponte nascuntur;

in anno autem tertio seminate et metite

et plantate vineas et comedite fructum earum.


31Et mittet id, quod salvatum fuerit de domo Iudae,

quod reliquum est, radicem deorsum

et faciet fructum sursum.


32Quia de Ierusalem exibit residuum,

et, quod salvum fuerit, de monte Sion.

Zelus Domini exercituum faciet istud.

33Propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum:

Non introibit civitatem hanc

et non iaciet ibi sagittam

et non opponet ei clipeum

et non mittet contra eam aggerem.


34In via, qua venit, per eam revertetur,

et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus.


35Et protegam civitatem istam, ut salvem eam

propter me et propter David servum meum».


36Egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia; et surrexerunt mane, et ecce omnes illi cadavera mortuorum.

37Et egressus est et abiit; et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et habitavit in Nineve.
38Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch dei sui, Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Ararat. Et regnavit Asarhaddon filius eius pro eo.

Note al testo

18 Gentes – Lege cum nonnullis mss Hebraicis et 2Reg 19,17 haggôjim; TM «terras»
20 Deus2 – Adde cum 1QIsa, Gr et 2Reg 19,19 ’ēlōhîm
25 Alienam – Insere cum 1QIsa et 2Reg 19,24 zārîm
26 Ante ego plasmavi omissa est copula cum 1QIsa, Vg et Syr
27 Quae exaruit a facie austri – TM corruptus est; lege cum 1QIsa hannišdaf lipnê qādîm