Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Isaiae - 46
Isaiae
46 1Concidit Bel, incurvavit se Nabo;fuerunt simulacra eorum bestiis et iumentis.
Statuae vestrae portantur, onera lassis.
2Se incurvaverunt et conciderunt simul;
non potuerunt salvare onus
et ipsi in captivitatem ibunt.
3Audite me, domus Iacob
et omne residuum domus Israel,
qui portamini ab utero,
qui gestamini a vulva.
4Usque ad senectam ego ipse
et usque ad canos ego portabo;
et ego feci et ego feram,
ego portabo et salvabo.
5Cui assimilatis me et adaequatis
et comparatis me, et erimus similes?
6Qui effundunt aurum de sacculo
et argentum statera ponderant,
conducunt aurificem, ut faciat deum,
et procidunt et adorant.
7Portant illum in umeris gestantes
et ponentes in loco suo;
et stabit ac de loco suo non movebitur;
sed et si quis clamat ad eum, non respondet;
de tribulatione eius non salvabit eum.
Mementote istud et confundamini;
redite, praevaricatores, ad cor.
9Recordamini prioris saeculi,
quoniam ego sum Deus,
et non est ultra Deus,
nec est similis mei.
10Annuntians ab exordio novissimum
et ab initio, quae necdum facta sunt,
dicens: «Consilium meum stabit,
et omnem voluntatem meam faciam».
11Vocans ab oriente avem rapacem
et de terra longinqua virum consilii mei;
et locutus sum et adducam illud,
decrevi et faciam illud.
12Audite me, duri corde,
qui longe estis a iustitia.
13Prope feci iustitiam meam, non elongabitur;
et salus mea non morabitur:
et dabo in Sion salutem
et Israeli gloriam meam.
Note al testo