Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Leviticus - 13
Leviticus
13 1Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: 2«Homo, in cuius carne et cute ortus fuerit tumor sive pustula aut quasi lucens quippiam, id est plaga leprae, adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius sacerdotum. 3Qui cum viderit plagam in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem plagae humiliorem cute et carne reliqua: plaga leprae est; quod cum viderit sacerdos, eum immundum esse decernet. 4Sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus. 5Et considerabit eum die septimo: et, siquidem plaga ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis. 6Et die septimo contemplabitur eum iterum: si obscurior fuerit plaga et non creverit in cute, eum mundum esse decernet, quia scabies est. Lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit. 7Quod si, postquam a sacerdote visus est et redditus munditiae, iterum scabies creverit, adducetur ad eum; 8et, si viderit ita esse, immunditiae condemnabitur: est lepra.9Plaga leprae si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem, 10et videbit eum. Cumque tumor albus in cute fuerit et capillorum mutaverit aspectum in album, caro quoque viva creverit in tumore, 11lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet, quia perspicue immunditia est. 12Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectu oculorum cadit, 13considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima iudicabit, eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit. 14Quando vero caro vivens in eo apparuerit, immundus erit. 15Quod cum sacerdos viderit, inter immundos reputabit; caro enim viva immunda est: lepra est. 16Quod si rursum versa fuerit in alborem, veniet ad sacerdotem, 17qui cum hoc consideraverit, eum mundum esse decernet.
18Caro et cutis, in qua ulcus natum est et sanatum, 19et in loco ulceris tumor apparuerit albus sive macula subrufa, ostendet se homo sacerdoti. 20Qui cum viderit locum maculae humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem, contaminabit eum: plaga enim leprae orta est in ulcere. 21Quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus. 22Et, siquidem creverit, adiudicabit eum leprae; 23sin autem steterit in loco suo macula nec creverit, ulceris est cicatrix, et sacerdos eum mundum esse decernet.
24Vel si alicuius cutem ignis exusserit, et locus exustionis subrufam sive albam habuerit maculam, 25considerabit eam sacerdos; et ecce pilus versus est in alborem, et locus eius reliqua cute humilior, contaminabit eum, quia plaga leprae in cicatrice orta est. 26Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior macula carne reliqua, et ipsa leprae species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus. 27Et die septimo contemplabitur eum; si creverit in cute macula, contaminabit eum: plaga est leprae; 28sin autem in loco suo macula steterit non satis clara, tumor combustionis est, et idcirco mundabit eum, quia cicatrix est combusturae.
29Vir sive mulier, in cuius capite vel barba germinarit plaga, videbit eam sacerdos. 30Et, siquidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus solitoque subtilior, contaminabit eos, quia scabies est, lepra capitis vel barbae. 31Sin autem viderit plagam scabiei aequalem vicinae carni nec capillum nigrum in ea, recludet eos septem diebus. 32Et die septimo intuebitur plagam: si non creverit scabies, nec capillus flavus fuerit in ea, et locus plagae carni reliquae aequalis, 33radetur homo absque loco maculae, et includet eum sacerdos septem diebus aliis. 34Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua, mundabit eum sacerdos; lotisque vestibus mundus erit. 35Sin autem post emundationem rursus creverit scabies in cute, 36non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus, quia aperte immundus est. 37Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum.
38Vir et mulier, in cuius cute maculae, maculae albae apparuerint, 39intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat impetiginem ortam esse in cute; mundus est.
40Vir, de cuius capite capilli fluunt, calvus ac mundus est; 41et, si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est. 42Sin autem in calvitio sive in recalvatione plaga alba vel subrufa fuerit exorta, lepra est capitis. 43Sacerdos eum videbit, et ecce tumor plagae subrufus secundum aspectum leprae cutis carnis. 44Vir maculatus est lepra, et sacerdos omnino decernet eum esse immundum; plaga est in capite eius.
45Leprosus hac plaga percussus habebit vestimenta dissuta, comam capitis excussam, barbam contectam; clamabit: “Immundus! Immundus!”. 46Omni tempore, quo leprosus est immundus, immundus est et solus habitabit extra castra.
47Si in veste lanea sive linea lepra fuerit, 48in stamine sive subtemine lineo vel laneo aut in pelle vel quolibet ex pelle confecto, 49si macula pallida aut rufa fuerit, lepra reputabitur ostendeturque sacerdoti. 50Qui considerabit macula infectum et recludet septem diebus; 51et die septimo rursus aspiciens, si crevisse deprehenderit, lepra maligna est; pollutum iudicabit vestimentum et omne, in quo fuerit inventa, 52et idcirco comburetur flammis. 53Quod si eam viderit non crevisse, 54praecipiet, et lavabunt id, in quo plaga est; recludetque illud septem diebus aliis. 55Et cum viderit post lavationem faciem quidem pristinam non mutatam, nec tamen crevisse plagam, immunda est res, et igne combures eam, eo quod infusa sit plaga in superficie rei vel in parte aversa. 56Sin autem obscurior fuerit locus plagae, postquam res est lota, sacerdos abrumpet eum et a solido dividet. 57Quod si macula ultra apparuerit in his rebus, quae prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga, igne combures illas. 58Quas vero laveris et a quibus cessaverit plaga, illas lavabis secundo, et mundae erunt.
59Ista est lex leprae vestimenti lanei et linei, staminis atque subteminis, omnisque supellectilis pelliceae, quomodo mundari debeat vel contaminari».