Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Leviticus - 22
Leviticus
22 1Locutus quoque est Dominus ad Moysen dicens: 2«Loquere ad Aaron et ad filios eius, ut caveant ab his, quae consecrata sunt filiorum Israel, et non contaminent nomen sanctum meum, quae ipsi offerunt mihi. Ego Dominus.3Dic ad eos pro posteris vestris: Omnis homo, qui accesserit de omni stirpe vestra ad sancta, quae consecraverunt filii Israel Domino, in immunditia sua, peribit coram me. Ego Dominus.
4Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus aut patiens fluxum, non vescetur de his, quae sanctificata sunt, donec sanetur. Qui tetigerit omne, quod immundum est ex mor tuo, vel vir, ex quo egreditur semen, 5et qui tangit reptile, quo polluitur, vel hominem, quo polluitur qualibet immunditia illius, 6immundus erit usque ad vesperum et non vescetur his, quae sanctificata sunt; sed cum laverit carnem suam aqua, 7et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est. 8Morticinum et dilaceratum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. Ego Dominus. 9Custodient praeceptum meum, ut non habeant super illo peccatum et propterea moriantur, cum polluerint illud; ego Dominus, qui sanctifico eos.
10Omnis alienigena non comedet de sanctificatis, inquilinus sacerdotis et mercennarius non vescentur ex eis. 11Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus eius fuerit, hi comedent ex eis. 12Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit, de muneribus, quae sanctificata sunt, non vescetur; 13sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui, sicut puella consueverat, aletur cibo patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eo non habet potestatem.
14Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo, quod comedit, et dabit sacerdoti sanctificatum. 15Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israel, quae tamquam munus offerunt Domino, 16ne inducant super eos iniquitatem delicti, cum illi sanctificata sua comederint. Ego Dominus, qui sanctifico».
17Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 18«Loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israel dicesque ad eos: Homo de domo Israel et de advenis, qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domino, 19in beneplacitum pro vobis offeratur masculus immaculatus ex bobus et ex ovibus et ex capris; 20si maculam habuerit, non offeretis, quia non erit vobis acceptabile.
21Homo, qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens vel sponte offerens tam de bobus quam de ovibus immaculatum offeret, ut acceptabile sit; omnis macula non erit in eo. 22Si caecum fuerit, si fractum, si mutilum, si verrucam habens aut scabiem vel impetiginem, non offeretis ea Domino nec in incensum dabitis ex eis super altare Domino. 23Bovem et ovem deformem et debilem voluntarie offerre potes; votum autem ex his solvi non potest. 24Omne animal, quod vel contritis vel tusis vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis. 25De manu alienigenae non offeretis cibum Dei vestri ex omnibus his animalibus, quia corrupta et maculata sunt omnia; non erunt in beneplacitum pro vobis».
26Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 27«Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suae; die autem octavo et deinceps erunt acceptabile munus incensi Domino. 28Sive illa bos sive ovis non immolabuntur una die cum fetibus suis.
29Si sacrificaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, sacrificabitis, ut possit esse placabilis. 30Eodem die comedetis eam; non remanebit quidquam in mane alterius diei. Ego Dominus.
31Custodite mandata mea et facite ea. Ego Dominus. 32Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israel. Ego Dominus, qui sanctifico vos 33et eduxi de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum. Ego Dominus».