Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Numeri - 10

Numeri

10 1Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2«Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis congregationem, quando movenda sunt castra. 
3Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi conventus.
4Si semel clangueris, venient ad te principes et capita congregationis Israel;
5si autem prolixior clangor increpuerit, movebunt castra primi, qui sunt ad orientalem plagam;
6in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria, qui habitant ad meridiem, et iuxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem.
7Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non ululabunt.
8Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis. Eritque hoc vobis legitimum sempiternum in generationibus vestris.
9Si exieritis ad bellum in terra vestra contra hostes, qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis; et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum.
10Si quando habebitis epulum et dies festos et calendas, canetis tubis super holocaustis vestris et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester».

11Anno secundo, mense secundo, vicesima die mensis elevata est nubes de habitaculo testimonii;
12profectique sunt filii Israel per migrationes suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.

13Moveruntque castra prima vice, iuxta imperium Domini in manu Moysi.
14Elevatum est primum vexillum castrorum filiorum Iudae per turmas suas, quorum princeps erat Naasson filius Aminadab;
15et super turmam tribus filiorum Issachar fuit princeps Nathanael filius Suar;
16et super turmam tribus Zabulon erat princeps Eliab filius Helon.

17Depositumque est habitaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari.

Profectum est vexillum castrorum filiorum Ruben per turmas suas, et super turbam suam princeps erat Elisur filius Sedeur.
18 Filiorum - Lege cum paucis mss Hebraicis, Sam et Vg be; TM omittit
19Super turmam autem tribus filiorum Simeon princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.
20Porro super turmam tribus filiorum Gad erat princeps Eliasaph filius Deuel.

21Profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium. Et erectum est habitaculum, antequam venirent.

22Elevatum est vexillum castrorum filiorum Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud.
23Et super turmam tribus filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur;
24et super turmam tribus filiorum Beniamin erat dux Abidan filius Gedeonis.

25Novissime elevatum est vexillum castrorum filiorum Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.
26Et super turmam tribus filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran;
27et super turmam tribus filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.

28Hae sunt profectiones filiorum Israel per turmas suas, quando egrediebantur.

Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitae cognato suo: «Proficiscimur ad locum, quem Dominus daturus est nobis; veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israeli».
29 Cognato suo - Lege cum Vg et modernis ḥǎtan; TM «socero suo»
30Cui ille respondit: «Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum».
31Et ille: «Noli, inquit, nos relinquere; tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster.
32Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi».

33Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum; arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum.
34Nubes quoque Domini super eos erat per diem, cum incederent.
35Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: «Surge, Domine, et dissipentur inimici tui; et fugiant, qui oderunt te, a facie tua».
36Cum autem deponeretur, aiebat: «Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israel».

Note al testo

18 Filiorum - Lege cum paucis mss Hebraicis, Sam et Vg be; TM omittit
29 Cognato suo - Lege cum Vg et modernis ḥǎtan; TM «socero suo»