Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Numeri - 16

Numeri

16 Ecce autem Core filius Isaar filii Caath filii Levi et Dathan atque Abiram filii Eliab, Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben
1 Ecce autem - Sic legit Vg; TM «et sumpsit»; Gr «et dixit»
2surrexerunt contra Moysen aliique filiorum Israel ducenti quinquaginta viri proceres synagogae vocati ad concilium, viri famosi.
3Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt: «Sufficiat vobis quia omnis congregatio sanctorum est, et in ipsis est Dominus! Cur elevamini super congregationem Domini?».

4Quod cum audisset Moyses, cecidit pronus in faciem
5locutusque ad Core et ad omne concilium: «Mane, inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertineant et qui sint sancti, et sanctos applicabit sibi; et, quos elegerit, appropinquare sibi faciet.
6Hoc igitur facite: tollat unusquisque turibulum suum, tu, Core, et omne concilium tuum;
7et hausto cras igne, ponite desuper thymiama coram Domino; et, quemcumque elegerit, ipse erit sanctus. Sufficiat vobis, filii Levi!».

8Dixitque rursum ad Core: «Audite, filii Levi.
9Num parum vobis est quod separavit vos Deus Israel ab omni congregatione et iunxit sibi, ut serviretis ei in cultu habitaculi Domini et staretis coram frequentia populi et ministraretis pro ea?
10Idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi, ut vobis etiam sacerdotium vindicetis,
11et omne concilium tuum stet contra Dominum? Quid est enim Aaron, ut murmuretis contra eum?».

12Misit ergo Moyses, ut vocaret Dathan et Abiram filios Eliab, qui responderunt: «Non venimus!
13Numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra, quae lacte et melle manabat, ut occideres in deserto, nisi et dominatus fueris nostri?
14Revera non induxisti nos in terram, quae fluit rivis lactis et mellis, nec dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum! An et oculos illorum hominum vis eruere? Non venimus!».

15Iratusque Moyses valde ait ad Dominum: «Ne respicias sacrificia eorum; tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis nec afflixerim quempiam eorum».

16Dixitque ad Core: «Tu et omne concilium tuum state seorsum coram Domino, et Aaron die crastino separatim.
17Tollite singuli turibula vestra et ponite super ea incensum offerentes Domino ducenta quinquaginta turibula; tu et Aaron teneatis unusquisque turibulum suum».
18Quod cum fecissent, stantibus Moyse et Aaron,
19et coacervasset Core adversum eos omne concilium ad ostium tabernaculi conventus, apparuit cunctis gloria Dornini.

20Locutusque Dominus ad Moysen et Aaron ait:
21«Separamini de medio congregationis huius, ut eos repente disperdam».
22Qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt: «Deus, Deus spirituum universae carnis; num, uno peccante, contra omnes ira tua desaeviet?».
23Et ait Dominus ad Moysen:
24«Praecipe universo populo, ut separetur ab habitaculis Core et Dathan et Abiram».

25Surrexitque Moyses et abiit ad Dathan et Abiram et, sequentibus eum senioribus Israel,
26dixit ad turbam: «Recedite ab habitaculis hominum impiorum et nolite tangere, quae ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum».
27Cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum, Dathan et Abiram egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et filiis et parvulis.

28Et ait Moyses: «In hoc scietis quod Dominus miserit me, ut facerem universa, quae cernitis, et non ex proprio ea corde protulerim:
29si consueta hominum morte interierint, et visitaverit eos plaga, qua et ceteri visitari solent, non misit me Dominus.
30Sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia, quae ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum».

31Confestim igitur, ut cessavit loqui, dirupta est terra sub pedibus eorum
32et aperiens os suum devoravit illos cum domibus suis et omnibus hominibus Core et universa substantia eorum;
33descenderuntque vivi in infernum operti humo et perierunt de medio congregationis.
34At vero omnis Israel, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium dicens: «Ne forte et nos terra deglutiat».
35Sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum.

Note al testo

1 Ecce autem - Sic legit Vg; TM «et sumpsit»; Gr «et dixit»