Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Numeri - 2
Numeri
2 1Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: 2«Singuli per turmas, signa atque vexilla et domos patrum suorum castrametabuntur filii Israel per gyrum tabernaculi conventus.3Ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui, fuitque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab; 4et eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescenti. 5Iuxta eum castrametabuntur de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanael filius Suar; 6et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti. 7In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon; 8et numerus exercitus pugnatorum eius quinquaginta septem milia quadringenti. 9Universi, qui in castris Iudae annumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti, et per turmas suas primi egredientur.
10Vexillum castrorum Ruben ad meridianam plagam erit, secundum exercitus eorum; princeps Elisur filius Sedeur; 11et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta sex milia quingenti. 12Iuxta eum castrametabuntur de tribu Simeon, quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai; 13et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quinquaginta novem milia trecenti. In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Deuel; 15et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta. 16Omnes, qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta, per turmas suas in secundo loco proficiscentur.
17Levabitur deinde tabernaculum conventus, castra Levitarum in medio castrorum, quomodo erigetur ita et deponetur; singuli per loca et vexilla sua proficiscentur.
18Ad occidentalem plagam erit vexillum castrorum filiorum Ephraim per turmas suas, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud; 19cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta milia quingenti. 20Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur; 21cunctusque exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, triginta duo milia ducenti. 22In tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis; 23et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui recensiti sunt, triginta quinque milia quadringenti. 24Omnes, qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo milia centum, per turmas suas tertii proficiscentur.
25Ad aquilonis partem stabit vexillum castrorum filiorum Dan secundum exercitus suos, quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai; 26cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, sexaginta duo milia septingenti. 27Iuxta eum figet tentoria tribus Aser, quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran; 28cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta milia et mille quingenti. 29De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan; 30cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti. 31Omnes, qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti, et novissimi proficiscentur secundum vexilla sua».
32Hic numerus filiorum Israel, per domos patrum suorum omnes recensiti secundum exercitus suos, sescenta tria milia quingenti quinquaginta. 33Levitae autem non sunt numerati inter filios Israel; sic enim praeceperat Dominus Moysi.
34Feceruntque filii Israel iuxta omnia, quae mandaverat Dominus: castrametati sunt per vexilla sua et profecti per tribus ad domos patrum suorum.
Note al testo