Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Osee - 5

Osee

5
1Audite hoc, sacerdotes,
et attendite, domus Israel;
et domus regis, auscultate,
quia vobis iudicium est;
quoniam laqueus facti estis pro Maspha
et rete expansum super Thabor.

Et foveam Settim profundam fecerunt;
ego autem castigabo vos omnes.
2 Et foveam Settim – Lege wešaḥat haššiṭṭîm; TM «immolationem aberrantes (profunda fecerunt)» (?)

3Ego scio Ephraim,
et Israel non est absconditus a me;
quia nunc fornicatus es, Ephraim,
contaminatus est Israel.

4Non dabunt opera sua,
ut revertantur ad Deum suum,
quia spiritus fornicationis in medio eorum,
et Dominum non cognoverunt.

5Et testatur arrogantia Israel in faciem suam,
et Israel et Ephraim ruent in iniquitate sua:
ruet etiam Iudas cum eis.

6In gregibus suis et in armentis suis
vadent ad quaerendum Dominum
et non invenient;
subtraxit se ab eis.

7In Dominum praevaricati sunt,
quia filios alienos genuerunt;
nunc devorabit eos uno mense cum partibus suis.

8Clangite bucina in Gabaa,
tuba in Rama,
conclamate in Bethaven,
exterrete Beniamin.

9Ephraim vastabitur in die correptionis;
in tribubus Israel annuntio rem certam.

10Facti sunt principes Iudae
quasi transferentes terminos;
super eos effundam
quasi aquam iram meam.

11Oppressus est Ephraim,
fractum est ius,
quoniam voluit abire post sordem.

12Et ego quasi sanies Ephraim,
et quasi putredo domui Iudae.

13Et vidit Ephraim languorem suum,
et Iuda ulcus suum;
et abiit Ephraim ad Assyriam
et misit ad regem magnum;
sed et ipse non poterit sanare vos
nec solvere poterit vos ab ulcere.

14Quoniam ego quasi leaena Ephraim
et quasi catulus leonis domui Iudae;
ego, ego capiam et vadam,
tollam, et non est qui eruat.

15Vadens revertar ad locum meum,
donec poenas solvant
et quaerant faciem meam,
in tribulatione sua me desiderent.

Note al testo

2 Et foveam Settim – Lege wešaḥat haššiṭṭîm; TM «immolationem aberrantes (profunda fecerunt)» (?)