Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Proverbiorum - 29

Proverbiorum

29 1Vir, qui correptiones dura cervice contemnit,

subito conteretur absque sanatione.

2In multiplicatione iustorum laetabitur vulgus;

et in dominatione impii gemet populus.

3Vir, qui amat sapientiam, laetificat patrem suum;

qui autem nutrit scorta, perdet substantiam.

4Rex in iustitia erigit terram;

vir acceptor donorum destruet eam.

5Homo, qui blanditur amico suo,

rete expandit gressibus eius.

In peccato vir iniquus irretitur laqueo,

et iustus exsultabit atque gaudebit.
6 Irretitur laqueo – Lege qaš; TM «laqueus»

7Novit iustus causam pauperum,

impius ignorat scientiam.

8Homines pestilentes dissipant civitatem;

sapientes vero avertunt furorem.

9Vir sapiens, si cum stulto iudicio contenderit,

sive irascatur sive rideat,
non inveniet requiem.

10Viri sanguinum oderunt simplicem;

iusti autem quaerunt animam eius.

11Totum spiritum suum profert stultus;

sapiens mitigat eum in posterum.

12Princeps, qui libenter audit verba mendacii,

omnes ministros habet impios.

13Pauper et oppressor obviaverunt sibi,

utriusque oculorum illuminator est Dominus.

14Rex, qui iudicat in veritate pauperes,

thronus eius in aeternum firmabitur.

15Virga atque correptio tribuit sapientiam;

puer autem, qui dimittitur voluntati suae, confundit matrem suam.

16In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera,
et iusti ruinas eorum videbunt.

17Erudi filium tuum, et refrigerabit te

et dabit delicias animae tuae.

18Cum visio defecerit, dissipabitur populus;

qui vero custodit legem, beatus est.

19Servus verbis non potest erudiri,

quia intellegit et respondere contemnit.

20Vidisti hominem velocem ad loquendum?

Magis illo spem habebit insipiens.

21Qui delicate a pueritia nutrit servum suum,

postea sentiet eum contumacem.

22Vir iracundus provocat rixas;

et, qui ad indignandum facilis est, erit ad peccandum proclivior.

23Superbia hominis humiliabit eum,

et humilis spiritu suscipiet gloriam.

24Qui cum fure participat, odit animam suam;

adiuramentum audit et non indicat.

25Timor hominis inducit laqueum;

qui sperat in Domino, sublevabitur.

26Multi requirunt faciem principis;

et iudicium a Domino egreditur singulorum.

27Abominantur iusti virum impium;

et abominantur impii eos, qui recta sunt via.

Note al testo

6 Irretitur laqueo – Lege qaš; TM «laqueus»