Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Proverbiorum - 9
Proverbiorum
91Sapientia aedificavit sibi domum,
excidit columnas septem;
2immolavit victimas suas, miscuit vinum
et proposuit mensam suam.
3Misit ancillas suas, ut vocarent
ad arcem et ad excelsa civitatis:
4«Si quis est parvulus, veniat ad me».
Et vecordi locuta est:
5«Venite, comedite panem meum
et bibite vinum, quod miscui vobis;
relinquite infantiam et vivite
et ambulate per vias prudentiae».
7Qui erudit derisorem, ipse iniuriam sibi facit;
et, qui arguit impium, sibi maculam generat.
8Noli arguere derisorem, ne oderit te;
argue sapientem, et diliget te.
9Da sapienti, et sapientior fiet;
doce iustum, et addet doctrinam.
10Principium sapientiae timor Domini,
et scientia Sancti est prudentia.
11Per me enim multiplicabuntur dies tui,
et addentur tibi anni vitae.
12Si sapiens fueris, tibimetipsi eris;
si autem illusor, solus portabis malum.
13Mulier stulta est clamosa,
fatua et nihil sciens;
14sedit in foribus domus suae
super sellam in excelsis urbis,
15ut vocaret transeuntes per viam
et pergentes itinere suo:
16«Qui est parvulus, declinet ad me».
Et vecordi locuta est:
17«Aquae furtivae dulciores sunt,
et panis in abscondito suavior».
18Et ignoravit quod ibi sint umbrae,
et in profundis inferni convivae eius.
Note al testo