Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 115

Psalmorum

115
1Non nobis, Domine, non nobis,

sed nomini tuo da gloriam

super misericordia tua et veritate tua.

2Quare dicent gentes:

«Ubi est Deus eorum?».

3Deus autem noster in caelo;

omnia, quaecumque voluit, fecit.
 

4Simulacra gentium argentum et aurum,

opera manuum hominum.

5Os habent et non loquentur,

oculos habent et non videbunt.

6Aures habent et non audient,

nares habent et non odorabunt.

7Manus habent et non palpabunt,

pedes habent et non ambulabunt;

non clamabunt in gutture suo.

8Similes illis erunt, qui faciunt ea,

et omnes, qui confidunt in eis.
 

9Domus Israel speravit in Domino:

adiutorium eorum et scutum eorum est.

10Domus Aaron speravit in Domino:

adiutorium eorum et scutum eorum est.

11Qui timent Dominum, speraverunt in Domino:

adiutorium eorum et scutum eorum est.
 

12Dominus memor fuit nostri

et benedicet nobis:
benedicet domui Israel,

benedicet domui Aaron,

13benedicet omnibus, qui timent Dominum,

pusillis cum maioribus.
 

14Adiciat Dominus super vos,

super vos et super filios vestros.

15Benedicti vos a Domino,

qui fecit caelum et terram.
 

16Caeli, caeli sunt Domino,

terram autem dedit filiis hominum.

17Non mortui laudabunt te, Domine,

neque omnes, qui descendunt in silentium,

18sed nos, qui vivimus, benedicimus Domino

ex hoc nunc et usque in saeculum.