Dimensioni del testo
Carattere
Tema
Stai leggendo
Nova Vulgata
Confronta il testo attuale con
Capitoli
Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 14
Psalmorum
14 1Magistro chori. David.Dixit insipiens in corde suo: «Non est Deus».
Corrupti sunt et abominationes operati sunt;
non est qui faciat bonum.
2Dominus de caelo prospexit super filios hominum,
ut videret si est intellegens aut requirens Deum.
3Omnes declinaverunt, simul corrupti sunt;
non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
4Nonne scient omnes, qui operantur iniquitatem,
qui devorant plebem meam sicut escam panis?
Dominum non invocaverunt;
5illic trepidaverunt timore,
quoniam Deus cum generatione iusta est.
6Vos consilium inopis confundetis,
Dominus autem spes eius est.
7Quis dabit ex Sion salutare Israel?
Cum converterit Dominus captivitatem plebis suae,
exsultabit Iacob, et laetabitur Israel.