Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 140

Psalmorum

140
1Magistro chori. Psalmus. David.

2Eripe me, Domine, ab homine malo,
a viro violentiae serva me.

3Qui cogitaverunt mala in corde,

tota die constituebant proelia.

4Acuerunt linguas suas sicut serpentis,
venenum aspidum sub labiis eorum.
 

5Custodi me, Domine, de manu peccatoris

et a viro violentiae serva me,

qui cogitaverunt supplantare gressus meos.

6Absconderunt superbi laqueum mihi

et funes extenderunt in rete,

iuxta iter offendicula posuerunt mihi.
 

7Dixi Domino: «Deus meus es tu;

auribus percipe, Domine, vocem deprecationis meae».

8Domine, Domine, virtus salutis meae,

obumbrasti caput meum in die belli.

9Ne concedas, Domine, desideria impii;

consilia eius ne perficias.

Exaltant 10 caput, qui circumdant me;

malitia labiorum ipsorum operiat eos.

11Cadant super eos carbones ignis,

in foveas deicias eos, et non exsurgant.

12Vir linguosus non firmabitur in terra,

virum violentiae mala capient in interitu.
 

13Cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis

et vindictam pauperum.

14Verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo,

et habitabunt recti in conspectu tuo.