Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 147
Psalmorum
1471ALLELUIA.
Laudate Dominum, quoniam bonum est psallere Deo nostro,
quoniam iucundum est celebrare laudem.
2Aedificans Ierusalem Dominus,
dispersos Israelis congregabit.
3Qui sanat contritos corde
et alligat plagas eorum;
4qui numerat multitudinem stellarum
et omnibus eis nomina vocat.
5Magnus Dominus noster et magnus virtute,
sapientiae eius non est numerus.
6Sustentat mansuetos Dominus,
humilians autem peccatores usque ad terram.
7Praecinite Domino in confessione,
psallite Deo nostro in cithara.
8Qui operit caelum nubibus
et parat terrae pluviam.
Qui producit in montibus fenum
et herbam servituti hominum
9Qui dat iumentis escam ipsorum
et pullis corvorum invocantibus eum.
10Non in fortitudine equi delectatur
nec in tibiis viri beneplacitum est ei.
11Beneplacitum est Domino super timentes eum
et in eis, qui sperant super misericordia eius.
12Lauda, Ierusalem, Dominum;
collauda Deum tuum, Sion.
13Quoniam confortavit seras portarum tuarum,
benedixit filiis tuis in te.
14Qui ponit fines tuos pacem
et adipe frumenti satiat te.
15Qui emittit eloquium suum terrae,
velociter currit verbum eius.
16Qui dat nivem sicut lanam,
pruinam sicut cinerem spargit.
17Mittit crystallum suam sicut buccellas;
ante faciem frigoris eius quis sustinebit?
18Emittet verbum suum et liquefaciet ea,
flabit spiritus eius, et fluent aquae.
19Qui annuntiat verbum suum Iacob,
iustitias et iudicia sua Israel.
20Non fecit taliter omni nationi,
et iudicia sua non manifestavit eis. ALLELUIA.