Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 148

Psalmorum

148
1ALLELUIA.

Laudate Dominum de caelis,

laudate eum in excelsis.

2Laudate eum, omnes angeli eius,

laudate eum, omnes virtutes eius.
 

3Laudate eum, sol et luna,

laudate eum, omnes stellae lucentes.

4Laudate eum, caeli caelorum

et aquae omnes, quae super caelos sunt.
 

5Laudent nomen Domini,

quia ipse mandavit, et creata sunt;

6statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi;

praeceptum posuit, et non praeteribit.
 

7Laudate Dominum de terra,

dracones et omnes abyssi,

8ignis, grando, nix, fumus,

spiritus procellarum, qui facit verbum eius,

9montes et omnes colles,

ligna fructifera et omnes cedri,

10bestiae et universa pecora,

serpentes et volucres pennatae.
 

11Reges terrae et omnes populi,

principes et omnes iudices terrae,

12iuvenes et virgines,

senes cum iunioribus
 

13laudent nomen Domini,

quia exaltatum est nomen eius solius.

 
Magnificentia eius super caelum et terram,

14et exaltavit cornu populi sui.

Hymnus omnibus sanctis eius,

filiis Israel, populo, qui propinquus est ei. ALLELUIA.