Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 18

Psalmorum

18
1Magistro chori. David, servi Domini,

qui locutus est ad Dominum verba huius cantici,

quando Dominus eum liberaverat

e potestate omnium inimicorum suorum

2et e manu Saul. Dixit igitur:

 
Diligam te, Domine, fortitudo mea.

3Domine, firmamentum meum et refugium meum et liberator meus;

Deus meus, adiutor meus, et sperabo in eum;

protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus.

4Laudabilem invocabo Dominum,
et ab inimicis meis salvus ero.

5Circumdederunt me fluctus mortis,

et torrentes Belial conturbaverunt me;

6funes inferni circumdederunt me,

praeoccupaverunt me laquei mortis.

7In tribulatione mea invocavi Dominum

et ad Deum meum clamavi;
 exaudivit de templo suo vocem meam,

et clamor meus in conspectu eius introivit in aures eius.
 

8Commota est et contremuit terra;

fundamenta montium concussa sunt

et commota sunt, quoniam iratus est.

9Ascendit fumus de naribus eius,

et ignis de ore eius devorans;

carbones succensi processerunt ab eo.

10Inclinavit caelos et descendit,

et caligo sub pedibus eius.
 

11Et ascendit super cherub et volavit,

ferebatur super pennas ventorum.

12Et posuit tenebras latibulum suum,

in circuitu eius tabernaculum eius,

tenebrosa aqua, nubes aeris.

13Prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt,

grando et carbones ignis.
 

14Et intonuit de caelo Dominus,
et Altissimus dedit vocem suam:

grando et carbones ignis.

15Et misit sagittas suas et dissipavit eos,

fulgura iecit et conturbavit eos.

16Et apparuerunt fontes aquarum,

et revelata sunt fundamenta orbis terrarum

ab increpatione tua, Domine,

ab inspiratione spiritus irae tuae.
 

17Misit de summo et accepit me

et assumpsit me de aquis multis;

18eripuit me de inimicis meis fortissimis

et ab his, qui oderunt me,

quoniam confortati sunt super me.

19Oppugnaverunt me in die afflictionis meae,

et factus est Dominus fulcimentum meum;

20et eduxit me in latitudinem,

salvum me fecit, quoniam voluit me.
 

21Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam

et secundum puritatem manuum mearum reddet mihi,

22quia custodivi vias Domini

nec impie recessi a Deo meo.

23Quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo,

et iustitias eius non reppuli a me;

24et fui immaculatus cum eo

et observavi me ab iniquitate.

25Et retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam

et secundum puritatem manuum mearum

in conspectu oculorum eius.
 

26Cum sancto sanctus eris

et cum viro innocente innocens eris

27et cum electo electus eris

et cum perverso callidus eris.

28Quoniam tu populum humilem salvum facies

et oculos superborum humiliabis.

29Quoniam tu accendis lucernam meam, Domine;

Deus meus illuminat tenebras meas.

30Quoniam in te aggrediar hostium turmas

et in Deo meo transiliam murum.
 

31Deus, impolluta via eius,

eloquia Domini igne examinata;

protector est omnium sperantium in se.

32Quoniam quis Deus praeter Dominum?

Aut quae munitio praeter Deum nostrum?

33Deus, qui praecinxit me virtute

et posuit immaculatam viam meam;

34qui perfecit pedes meos tamquam cervorum

et super excelsa statuit me;

35qui docet manus meas ad proelium,

et tendunt arcum aereum brachia mea.
 

36Et dedisti mihi scutum salutis tuae,

et dextera tua suscepit me,

et exauditio tua magnificavit me.

37Dilatasti gressus meos subtus me,

et non sunt infirmata vestigia mea.

38Persequebar inimicos meos et comprehendebam illos

et non convertebar, donec deficerent.

39Confringebam illos, nec poterant stare,

cadebant subtus pedes meos.

40Et praecinxisti me virtute ad bellum

et supplantasti insurgentes in me subtus me.
 

41Et inimicos meos dedisti mihi dorsum

et odientes me disperdidisti.

42Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret,

ad Dominum, nec exaudivit eos.

43Et comminui eos ut pulverem ante faciem venti,

ut lutum platearum contrivi eos.

44Eripuisti me de contradictionibus populi,

constituisti me in caput gentium.

Populus, quem non cognovi, servivit mihi,

45in auditu auris oboedivit mihi.

Filii alieni blanditi sunt mihi,

46filii alieni inveterati sunt,

contremuerunt in abditis suis.
 

47Vivit Dominus, et benedictus Adiutor meus,

et exaltetur Deus salutis meae.

48Deus, qui das vindictas mihi

et subdis populos sub me,

liberator meus de inimicis meis iracundis;

49et ab insurgentibus in me exaltas me,

a viro iniquo eripis me.
 

50Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine,

et nomini tuo psalmum dicam,

51magnificans salutes regis sui

et faciens misericordiam christo suo

David et semini eius usque in saeculum.