Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 32

Psalmorum

32
1David. Maskil.

Beatus, cui remissa est iniquitas

et obtectum est peccatum.

2Beatus vir, cui non imputavit Dominus delictum,

nec est in spiritu eius dolus.
 

3Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea,

dum rugirem tota die.

4Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua,

immutatus est vigor meus in ardoribus aestatis.
 

5Peccatum meum cognitum tibi feci

et delictum meum non abscondi.

Dixi: «Confitebor adversum me iniquitatem meam Domino».

Et tu remisisti impietatem peccati mei.
 

6Propter hoc orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno.

Et in diluvio aquarum multarum

ad eum non approximabunt.

7Tu es refugium meum, a tribulatione conservabis me;

exsultationibus salutis circumdabis me.
 

8Intellectum tibi dabo et instruam te in via, qua gradieris;

firmabo super te oculos meos.

Nolite fieri sicut equus et mulus,

quibus non est intellectus;

in camo et freno si accedis ad constringendum,

non approximant ad te.
 
9 Si accedis – Quae dictio probatur, si legitur dwj (adūj, ptc. pass. ex ādāh’, quod idem valet atque appropinquare, progredi). Cfr. Iob 28,8 et lexica; praeterea in primo versu eiusdem Psalmi duo participia nĕśūj et kĕsūj eandem formam praeferunt

10Multi dolores impii,

sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
 

Note al testo

9 Si accedis – Quae dictio probatur, si legitur dwj (adūj, ptc. pass. ex ādāh’, quod idem valet atque appropinquare, progredi). Cfr. Iob 28,8 et lexica; praeterea in primo versu eiusdem Psalmi duo participia nĕśūj et kĕsūj eandem formam praeferunt