Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 37
Psalmorum
371David.
ALEPH. Noli aemulari in malignantibus
neque zelaveris facientes iniquitatem,
2quoniam tamquam fenum velociter arescent
et quemadmodum herba virens decident.
3BETH. Spera in Domino et fac bonitatem,
et inhabitabis terram et pasceris in fide.
4Delectare in Domino,
et dabit tibi petitiones cordis tui.
5GHIMEL. Committe Domino viam tuam et spera in eo,
et ipse faciet;
6et educet quasi lumen iustitiam tuam
et iudicium tuum tamquam meridiem.
7DALETH. Quiesce in Domino et exspecta eum;
noli aemulari in eo, qui prosperatur in via sua,
in homine, qui molitur insidias.
8HE. Desine ab ira et derelinque furorem,
noli aemulari, quod vertit ad malum,
9quoniam qui malignantur, exterminabuntur,
sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram.
10VAU. Et adhuc pusillum et non erit peccator,
et quaeres locum eius et non invenies.
11Mansueti autem hereditabunt terram
et delectabuntur in multitudine pacis.
12ZAIN. Insidiabitur peccator iusto
et stridebit super eum dentibus suis.
13Dominus autem irridebit eum,
quoniam prospicit quod veniet dies eius.
14HETH. Gladium evaginaverunt peccatores,
intenderunt arcum suum,
ut deiciant pauperem et inopem,
ut trucident recte ambulantes in via.
15Gladius eorum intrabit in corda ipsorum,
et arcus eorum confringetur.
16TETH. Melius est modicum iusto
super divitias peccatorum multas,
17quoniam brachia peccatorum conterentur,
confirmat autem iustos Dominus.
18IOD. Novit Dominus dies immaculatorum,
et hereditas eorum in aeternum erit.
19Non confundentur in tempore malo
et in diebus famis saturabuntur.
20CAPH. Quia peccatores peribunt,
inimici vero Domini ut decor camporum deficient,
quemadmodum fumus deficient.
21LAMED. Mutuatur peccator et non solvet,
iustus autem miseretur et tribuet.
22Quia benedicti eius hereditabunt terram,
maledicti autem eius exterminabuntur.
23MEM. A Domino gressus hominis confirmantur,
et viam eius volet.
24Cum ceciderit, non collidetur,
quia Dominus sustentat manum eius.
25NUN. Iunior fui et senui
et non vidi iustum derelictum
nec semen eius quaerens panem.
26Tota die miseretur et commodat,
et semen illius in benedictione erit.
27SAMECH. Declina a malo et fac bonum,
et inhabitabis in saeculum saeculi,
28quia Dominus amat iudicium
et non derelinquet sanctos suos.
AIN. Iniusti in aeternum disperibunt,
et semen impiorum exterminabitur.
29Iusti autem hereditabunt terram
et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam.
30PHE. Os iusti meditabitur sapientiam,
et lingua eius loquetur iudicium;
31lex Dei eius in corde ipsius,
et non vacillabunt gressus eius.
32SADE. Considerat peccator iustum
et quaerit mortificare eum;
33Dominus autem non derelinquet eum in manibus eius
nec damnabit eum, cum iudicabitur illi.
34COPH. Exspecta Dominum et custodi viam eius,
et exaltabit te, ut hereditate capias terram;
cum exterminabuntur peccatores, videbis.
35RES. Vidi impium superexaltatum
et elevatum sicut cedrum virentem;
36et transivi, et ecce non erat,
et quaesivi eum, et non est inventus.
37SIN. Observa innocentiam et vide aequitatem,
quoniam est posteritas homini pacifico.
38Iniusti autem disperibunt simul,
posteritas impiorum exterminabitur.
39TAU. Salus autem iustorum a Domino,
et protector eorum in tempore tribulationis.
40Et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos
et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos,
quia speraverunt in eo.