Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 44

Psalmorum

44
1Magistro chori. Filiorum Core. Maskil.

2Deus, auribus nostris audivimus;

patres nostri annuntiaverunt nobis

opus, quod operatus es in diebus eorum, in diebus antiquis

3Tu manu tua gentes depulisti et plantasti illos,

afflixisti populos et dilatasti eos.
 

4Nec enim in gladio suo possederunt terram,

et brachium eorum non salvavit eos;

sed dextera tua et brachium tuum

et illuminatio vultus tui,

quoniam complacuisti in eis.
 

5Tu es rex meus et Deus meus,

qui mandas salutes Iacob.

6In te inimicos nostros proiecimus,

et in nomine tuo conculcavimus insurgentes in nos.
 

7Non enim in arcu meo sperabo,

et gladius meus non salvabit me.

8Tu autem salvasti nos de affligentibus nos

et odientes nos confudisti.

9In Deo gloriabimur tota die

et in nomine tuo confitebimur in saeculum.
 

10Nunc autem reppulisti et confudisti nos

et non egredieris, Deus, cum virtutibus nostris.

11Convertisti nos retrorsum coram inimicis nostris,

et, qui oderunt nos, diripuerunt sibi.

12Dedisti nos tamquam oves ad vescendum

et in gentibus dispersisti nos.
 

13Vendidisti populum tuum sine lucro

nec ditior factus es in commutatione eorum.

14Posuisti nos opprobrium vicinis nostris,

subsannationem et derisum his, qui sunt in circuitu nostro.

15Posuisti nos similitudinem in gentibus,

commotionem capitis in populis.

16Tota die verecundia mea contra me est,

et confusio faciei meae cooperuit me

17a voce exprobrantis et obloquentis,

a facie inimici et ultoris.

18Haec omnia venerunt super nos, nec obliti sumus te

et inique non egimus in testamentum tuum.

19Et non recessit retro cor nostrum,

nec declinaverunt gressus nostri a via tua;

20sed humiliasti nos in loco vulpium

et operuisti nos umbra mortis.
 

21Si obliti fuerimus nomen Dei nostri

et si expanderimus manus nostras ad deum alienum,

22nonne Deus requiret ista?

Ipse enim novit abscondita cordis.

23Quoniam propter te mortificamur tota die,

aestimati sumus sicut oves occisionis.
 

24Evigila, quare obdormis, Domine?

Exsurge et ne repellas in finem.

25Quare faciem tuam avertis,

oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae?
 

26Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra,

conglutinatus est in terra venter noster.

Exsurge, Domine, adiuva nos

et redime nos propter misericordiam tuam.