Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 75

Psalmorum

75
1Magistro chori. Secundum «Ne destruxeris».

Psalmus. Asaph. Canticum.

2Confitebimur tibi, Deus;

confitebimur et invocabimus nomen tuum:

narrabimus mirabilia tua.
 

3Cum statuero tempus,

ego iustitias iudicabo.

4Si liquefacta est terra et omnes, qui habitant in ea,

ego confirmavi columnas eius.
 

5Dixi gloriantibus: «Nolite gloriari!»

et delinquentibus: «Nolite exaltare cornu!

6Nolite exaltare in altum cornu vestrum;

nolite loqui adversus Deum proterva».
 

7Quia neque ab oriente neque ab occidente

neque a desertis exaltatio.

8Quoniam Deus iudex est:

hunc humiliat et hunc exaltat.
 

9Quia calix in manu Domini

vini meri plenus mixto.

Et inclinavit ex hoc in hoc;

verumtamen usque ad faeces epotabunt,

bibent omnes peccatores terrae.
 

10Ego autem annuntiabo in saeculum,

cantabo Deo Iacob.

11Et omnia cornua peccatorum confringam,

et exaltabuntur cornua iusti.