Dimensioni del testo
Carattere
Tema
Stai leggendo
Nova Vulgata
Confronta il testo attuale con
Capitoli
Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 8
Psalmorum
81Magistro chori. Ad modum cantici «Torcularia... ». Psalmus. David.
2Domine, Dominus noster,
quam admirabile est nomen tuum in universa terra,
quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.
3Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem
propter inimicos tuos,
ut destruas inimicum et ultorem.
4Quando video caelos tuos, opera digitorum tuorum,
lunam et stellas, quae tu fundasti,
5quid est homo, quod memor es eius,
aut filius hominis, quoniam visitas eum?
6Minuisti eum paulo minus ab angelis,
gloria et honore coronasti eum
7et constituisti eum super opera manuum tuarum.
Omnia subiecisti sub pedibus eius:
8oves et boves universas,
insuper et pecora campi,
9volucres caeli et pisces maris,
quaecumque perambulant semitas maris.
10Domine, Dominus noster,
quam admirabile est nomen tuum in universa terra!