Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Thobis - 9
Thobis
9 1Tunc accersivit Thobias Raphael et dixit illi: 2«Azaria frater, adsume tecum hinc servos quattuor et camelos duos et perveni in Rages et vade ad Gabael et da illi chirographum et recipe pecuniam et adduc illum tecum ad nuptias. Scis enim quoniam numerat dies pater et, si tardavero diem unum, contristabo eum valde. 4Sed vides quomodo Raguel iuraverit, cuius iuramentum spernere non possum». Et abiit Raphael et quattuor pueri et duo cameli in Rages Mediae, et manserunt penes Gabael, et dedit illi Raphael chirographum eius et indicavit illi de Thobia filio Thobis quoniam accepit uxorem filiam Raguel et quia rogat illum ad nuptias. Et surrexit Gabael et protulit folles cum sigillis suis et numeravit pecuniam et composuit supra camelos.Note al testo