Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Epistula I Ioannis - 2

Epistula I Ioannis

2 Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis. Sed si quis peccaverit, advocatum habemus ad Patrem, Iesum Christum iustum;
1 Sed et si | apud Patrem
2et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi.

Et in hoc cognoscimus quoniam novimus eum: si mandata eius servemus.
3 scimus quoniam cognovimus eum | observemus
Qui dicit: “ Novi eum ”, et mandata eius non servat, mendax est, et in isto veritas non est;
4 se nosse eum | non custodit | mendax est, in hoc
qui autem servat verbum eius, vere in hoc caritas Dei consummata est. In hoc cognoscimus quoniam in ipso sumus.
5 caritas Dei perfecta est | In hoc scimus
6Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.

7Carissimi, non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio: mandatum vetus est verbum, quod audistis.
Verumtamen mandatum novum scribo vobis, quod est verum in ipso et in vobis, quoniam tenebrae transeunt, et lumen verum iam lucet.
8 Iterum mandatum novum | quod est verum et in ipso et in vobis
9Qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc.
Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum ei non est;
10 et scandalum in eo
qui autem odit fratrem suum, in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo vadat, quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius.
11 et nescit quo eat

Scribo vobis, filioli: Remissa sunt vobis peccata propter nomen eius.
12 filioli: quoniam remittuntur vobis
Scribo vobis, patres: Nostis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adulescentes: Vicistis Malignum.
13 patres: quoniam cognovistis | adulescentes: quoniam
Scripsi vobis, parvuli: Nostis Patrem. Scripsi vobis, patres: Nostis eum, qui ab initio est. Scripsi vobis, adulescentes: Fortes estis, et verbum Dei in vobis manet, et vicistis Malignum.
14 Scripsi vobis, infantes: quoniam cognovistis Patrem | patres: quia cogno­vistis eum qui ab initio | adulescentes: quia

15Nolite diligere mundum neque ea, quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo;
quoniam omne, quod est in mundo, concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et iactantia divitiarum, non est ex Patre, sed ex mundo est.
16 oculorum est et superbia vitae quae non est ex Patre
17Et mundus transit et concupiscentia eius; qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum.

Filioli, novissima hora est; et sicut audistis quia antichristus venit, ita nunc antichristi multi adsunt, unde cognoscimus quoniam novissima hora est.
18 nunc antichristi multi facti sunt, unde scimus
Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam si fuissent ex nobis, permansissent nobiscum; sed ut manifestaretur quoniam illi omnes non sunt ex nobis.
19 permansissent utique nobiscum | sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis
Sed vos unctionem habetis a Sancto et scitis omnes.
20 a Sancto et nostis omnia
Non scripsi vobis quasi nescientibus veritatem sed quasi scientibus eam, et quoniam omne mendacium ex veritate non est.
21 quasi ignorantibus veritatem
Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Iesus est Christus? Hic est antichristus, qui negat Patrem et Filium.
22 quoniam Iesus non est Christus
23Omnis, qui negat Filium, nec Patrem habet; qui confitetur Filium, et Patrem habet.

Vos, quod audistis ab initio, in vobis permaneat; si in vobis permanserit, quod ab initio audistis, et vos in Filio et in Patre manebitis.
24 in Filio et Patre
25Vos, quod audistis ab initio, in vobis permaneat; si in vobis permanserit, quod ab initio audistis, et vos in Filio et in Patre manebitis.

26Haec scripsi vobis de eis, qui seducunt vos.
Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, manet in vobis, et non necesse habetis, ut aliquis doceat vos; sed sicut unctio ipsius docet vos de omnibus, et verum est et non est mendacium, et, sicut docuit vos, manetis in eo.
27 sed sicut unctio eius | manete in eo
28Et nunc, filioli, manete in eo, ut, cum apparuerit, habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu eius.
29Si scitis quoniam iustus est, scitote quoniam et omnis, qui facit iustitiam, ex ipso natus est.

Note al testo

1 Sed et si | apud Patrem
3 scimus quoniam cognovimus eum | observemus
4 se nosse eum | non custodit | mendax est, in hoc
5 caritas Dei perfecta est | In hoc scimus
8 Iterum mandatum novum | quod est verum et in ipso et in vobis
10 et scandalum in eo
11 et nescit quo eat
12 filioli: quoniam remittuntur vobis
13 patres: quoniam cognovistis | adulescentes: quoniam
14 Scripsi vobis, infantes: quoniam cognovistis Patrem | patres: quia cogno­vistis eum qui ab initio | adulescentes: quia
16 oculorum est et superbia vitae quae non est ex Patre
18 nunc antichristi multi facti sunt, unde scimus
19 permansissent utique nobiscum | sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis
20 a Sancto et nostis omnia
21 quasi ignorantibus veritatem
22 quoniam Iesus non est Christus
24 in Filio et Patre
27 sed sicut unctio eius | manete in eo