Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Actus Apostolorum - 2

Actus Apostolorum

2 Et cum compleretur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco.
1 Et cum conplerentur dies Pentecostes
2Et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum, ubi erant sedentes.
3Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum;
et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat eloqui illis.
4 prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis

Erant autem in Ierusalem habitantes Iudaei, viri religiosi ex omni natione, quae sub caelo est;
5 quae sub caelo sunt
facta autem hac voce, convenit multitudo et confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes.
6 convenit multitudo et mente confusa est
Stupebant autem et mirabantur dicentes: “ Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilaei sunt?
7 Stupebant autem omnes | Nonne omnes ecce isti
Et quomodo nos audimus unusquisque propria lingua nostra, in qua nati sumus?
8 Et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra
Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam, Iudaeam quoque et Cappadociam, Pontum et Asiam,
9 et Iudaeam et Cappadociam
Phrygiam quoque et Pamphyliam, Aegyptum et partes Libyae, quae est circa Cyrenem, et advenae Romani,
10 Phrygiam et Pamphyliam
Iudaei quoque et proselyti, Cretes et Arabes, audimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei ”.
11 audivimus loquentes eos
Stupebant autem omnes et haesitabant ad invicem dicentes: “ Quidnam hoc vult esse? ”;
12 Stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem
alii autem irridentes dicebant: “ Musto pleni sunt isti ”.
13 dicebant quia

14Stans autem Petrus cum Undecim levavit vocem suam et locutus est eis: “ Viri Iudaei et qui habitatis Ierusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea.
Non enim, sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt, est enim hora diei tertia,
15 cum sit hora diei tertia
16sed hoc est, quod dictum est per prophetam Ioel:

Et erit: in novissimis diebus, dicit Deus,
effundam de Spiritu meo super omnem carnem,
et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae,
et iuvenes vestri visiones videbunt,
et seniores vestri somnia somniabunt;
17 Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus

18et quidem super servos meos et super ancillas meas
in diebus illis effundam de Spiritu meo
,
et prophetabunt.

19Et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum,
sanguinem et ignem et vaporem fumi;

20sol convertetur in tenebras,
et luna in sanguinem,
antequam veniat dies Domini
magnus et manifestus.

21Et erit:
omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit
”.

Viri Israelitae, audite verba haec: Iesum Nazarenum, virum approbatum a Deo apud vos virtutibus et prodigiis et signis, quae fecit per illum Deus in medio vestri, sicut ipsi scitis,
22 virum adprobatum a Deo in vobis | sicut vos scitis
hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manum iniquorum affigentes interemistis,
23 per manus
quem Deus suscitavit, solutis doloribus mortis, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab ea.
24 solutis doloribus inferni | teneri illum ab eo
David enim dicit circa eum:
Providebam Dominum coram me semper,
quoniam a dextris meis est, ne commovear.
25 David enim dicit in eum

26Propter hoc laetatum est cor meum,
et exsultavit lingua mea;
insuper et caro mea requiescet in spe.

27Quoniam non derelinques animam meam in inferno
neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem.

28Notas fecisti mihi vias vitae,
replebis me iucunditate cum facie tua
”.

29Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam et defunctus est et sepultus est, et sepulcrum eius est apud nos usque in hodiernum diem;
30propheta igitur cum esset et sciret quia iure iurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius,
31providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro eius vidit corruptionem.

Hunc Iesum resuscitavit Deus, cuius omnes nos testes sumus.
32 cui omnes nos testes sumus
Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis.
33 videtis et audistis
34Non enim David ascendit in caelos; dicit autem ipse:
Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,

35donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum”.

36Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit, hunc Iesum, quem vos crucifixistis ”.

His auditis, compuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et reliquos apostolos: “ Quid faciemus, viri fratres? ”.
37 et ad reliquos apostolos
38Petrus vero ad illos: “ Paenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Sancti Spiritus;
39vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus, qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster ”.
40Aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens: “ Salvamini a generatione ista prava ”.
Qui ergo, recepto sermone eius, baptizati sunt; et appositae sunt in illa die animae circiter tria milia.
41 Qui ergo receperunt sermonem eius

Erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus.
42 et communicatione fractionis panis
Fiebat autem omni animae timor; multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant.
43 per apostolos fiebant in Hierusalem et metus erat magnus in universis
Omnes autem, qui crediderant, erant pariter et habebant omnia communia,
44 omnes etiam qui credebant erant pariter
et possessiones et substantias vendebant et dividebant illas omnibus, prout cuique opus erat;
45 possessiones et substantias vendebant
46cotidie quoque perdurantes unanimiter in templo et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,
47collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat, qui salvi fierent cotidie in idipsum.

Note al testo

1 Et cum conplerentur dies Pentecostes
4 prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis
5 quae sub caelo sunt
6 convenit multitudo et mente confusa est
7 Stupebant autem omnes | Nonne omnes ecce isti
8 Et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra
9 et Iudaeam et Cappadociam
10 Phrygiam et Pamphyliam
11 audivimus loquentes eos
12 Stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem
13 dicebant quia
15 cum sit hora diei tertia
17 Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus
22 virum adprobatum a Deo in vobis | sicut vos scitis
23 per manus
24 solutis doloribus inferni | teneri illum ab eo
25 David enim dicit in eum
32 cui omnes nos testes sumus
33 videtis et audistis
37 et ad reliquos apostolos
41 Qui ergo receperunt sermonem eius
42 et communicatione fractionis panis
43 per apostolos fiebant in Hierusalem et metus erat magnus in universis
44 omnes etiam qui credebant erant pariter
45 possessiones et substantias vendebant