Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Colossenses Epistula Sancti Pauli Apostoli - 2

Ad Colossenses Epistula Sancti Pauli Apostoli

2 1Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his, qui sunt Laodiciae, et quicumque non viderunt faciem meam in carne,
ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei, Christi,
2 Dei Patris Christi Iesu
3in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi.
Hoc dico, ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum.
4 Hoc autem dico
Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum, gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius, quae in Christum est, fidei vestrae.
5 in Christo

6Sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum, in ipso ambulate,
radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide, sicut didicistis, abundantes in gratiarum actione.
7 sicut et didicistis
Videte, ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi et non secundum Christum;
8 ne quis vos decipiat
9quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter,
10et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis,
11in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in exspoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi,
consepulti ei in baptismo, in quo et conresuscitati estis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis;
12 in quo et resurrexistis
et vos, cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae, convivificavit cum illo, donans nobis omnia delicta,
13 donans vobis
14delens, quod adversum nos erat, chirographum decretis, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio affigens illud cruci;
exspolians principatus et potestates traduxit confidenter, triumphans illos in semetipso.
15 traduxit palam

Nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut ex parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum,
16 aut in parte
17quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi.
Nemo vos bravio defraudet complacens sibi in humilitate et religione angelorum propter ea, quae vidit, ingrediens, frustra inflatus sensu carnis suae
18 Nemo vos seducat volens | angelorum, quae non vidit ambulans
et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et compaginatum crescit in augmentum Dei.
19 subministratum et constructum

Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quid tamquam viventes in mundo decretis subicimini:
20 qui adhuc tamquam | in mundo decernitis
21“ Ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris ”,
quae sunt omnia in corruptionem ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum?
22 in interim ipso usu
Quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate, et non parcendo corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.
23 et ad non parcendum corpori

Note al testo

2 Dei Patris Christi Iesu
4 Hoc autem dico
5 in Christo
7 sicut et didicistis
8 ne quis vos decipiat
12 in quo et resurrexistis
13 donans vobis
15 traduxit palam
16 aut in parte
18 Nemo vos seducat volens | angelorum, quae non vidit ambulans
19 subministratum et constructum
20 qui adhuc tamquam | in mundo decernitis
22 in interim ipso usu
23 et ad non parcendum corpori