Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Hebraeos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 10

Ad Hebraeos Epistula Sancti Pauli Apostoli

10 1Umbram enim habens lex bonorum futurorum, non ipsam imaginem rerum, per singulos annos iisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere.
Alioquin nonne cessassent offerri, ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccatorum cultores semel mundati?
2 non cessassent | peccati cultores
3Sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.
Impossibile enim est sanguinem taurorum et hircorum auferre peccata.
4 sanguine | auferri
5Ideo ingrediens mundum dicit:
Hostiam et oblationem noluisti,
corpus autem aptasti mihi;

holocautomata et sacrificia pro peccato
non tibi placuerunt.
6 holocaustomata et pro peccato non tibi placuit

7Tunc dixi: Ecce venio,
in capitulo libri scriptum est de me,
ut faciam, Deus, voluntatem tuam
”.

Superius dicens: “ Hostias et oblationes et holocautomata et sacrificia pro peccato noluisti, nec placuerunt tibi ”, quae secundum legem offeruntur,
8 dicens quia | holocaustomata et pro peccato | nec placita sunt tibi
tunc dixit: “ Ecce venio, ut faciam voluntatem tuam”. Aufert primum, ut secundum statuat;
9 ut faciam, Deus, | ut sequens statuat
10in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel.
Et omnis quidem sacerdos stat cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias, quae numquam possunt auferre peccata.
11 sacerdos praesto est
Hic autem, una pro peccatis oblata hostia, in sempiternum consedit in dextera Dei,
12 unam pro peccatis offerens hostiam | sedit
13de cetero exspectans, donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius;
una enim oblatione consummavit in sempiternum eos, qui sanctificantur.
14 in sempiternum sanctiflcatos
Testificatur autem nobis et Spiritus Sanctus; postquam enim dixit:
15 contestatur autem nos et Spiritus Sanctus
Hoc est testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mente eorum superscribam eas;
16 Hoc autem testamentum
et peccatorum eorum et iniquitatum eorum iam non recordabor amplius ”.
17 et peccatorum et iniquitatum eorum

18Ubi autem horum remissio, iam non oblatio pro peccato.

Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitum Sanctorum in sanguine Iesu,
19 in introitu sanctorum in sanguine Christi
20quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen, id est carnem suam,
21et sacerdotem magnum super domum Dei,
22accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda;
teneamus spei confessionem indeclinabilem, fidelis enim est, qui repromisit;
23 spei nostrae confessionem
24et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum,
non deserentes congregationem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed exhortantes, et tanto magis quanto videtis appropinquantem diem.
25 collectionem nostram | sed consolantes | videritis

26Voluntarie enim peccantibus nobis, post acceptam notitiam veritatis, iam non relinquitur pro peccatis hostia,
27terribilis autem quaedam exspectatio iudicii et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios.
28Irritam quis faciens legem Moysis sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur;
quanto deteriora putatis merebitur supplicia, qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti communem duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratiae contumeliam fecerit?
29 quanto magis putatis deteriora mereri | pollutum duxerit
Scimus enim eum, qui dixit: “ Mihi vindicta, ego retribuam ”; et iterum: “ Iudicabit Dominus populum suum ”.
30 Scimus enim qui dixit | mihi vindictam ego reddam | et iterum quia
31Horrendum est incidere in manus Dei viventis.

32Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum,
in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti, in altero autem socii taliter conversantium effecti;
33 et in altero quidem
nam et vinctis compassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem substantiam et manentem.
34 meliorem et manentem substantiam
Nolite itaque abicere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem;
35 Nolite itaque amittere
36patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem.

37Adhuc enim modicum quantulum,
qui venturus est, veniet et non tardabit.

Iustus autem meus ex fide vivet;
quod si subtraxerit se,
non sibi complacet in eo anima mea
.
38 ex fide vivit | non placebit animae meae

39Nos autem non sumus subtractionis in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae.

Note al testo

2 non cessassent | peccati cultores
4 sanguine | auferri
6 holocaustomata et pro peccato non tibi placuit
8 dicens quia | holocaustomata et pro peccato | nec placita sunt tibi
9 ut faciam, Deus, | ut sequens statuat
11 sacerdos praesto est
12 unam pro peccatis offerens hostiam | sedit
14 in sempiternum sanctiflcatos
15 contestatur autem nos et Spiritus Sanctus
16 Hoc autem testamentum
17 et peccatorum et iniquitatum eorum
19 in introitu sanctorum in sanguine Christi
23 spei nostrae confessionem
25 collectionem nostram | sed consolantes | videritis
29 quanto magis putatis deteriora mereri | pollutum duxerit
30 Scimus enim qui dixit | mihi vindictam ego reddam | et iterum quia
33 et in altero quidem
34 meliorem et manentem substantiam
35 Nolite itaque amittere
38 ex fide vivit | non placebit animae meae