Nova Vulgata1010,1Umbram enim habens lex bonorum futurorum, non ipsam imaginem rerum, per singulos annos iisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere.
Nova VulgataAlioquin nonne cessassent offerri, ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccatorum cultores semel mundati?
2non cessassent | peccati cultores
Nova Vulgata10,3Sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.
Nova VulgataImpossibile enim est sanguinem taurorum et hircorum auferre peccata.
4sanguine | auferri
Nova Vulgata10,5Ideo ingrediens mundum dicit: “ Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi;
Nova Vulgata holocautomata et sacrificia pro peccato non tibi placuerunt.
6holocaustomata et pro peccato non tibi placuit
Nova Vulgata 10,7Tunc dixi: Ecce venio, in capitulo libri scriptum est de me, ut faciam, Deus, voluntatem tuam ”.
Nova Vulgata Superius dicens: “ Hostias et oblationes et holocautomata et sacrificia pro peccato noluisti, nec placuerunt tibi ”, quae secundum legem offeruntur,
8dicens quia | holocaustomata et pro peccato | nec placita sunt tibi
Nova Vulgatatunc dixit: “ Ecce venio, ut faciam voluntatem tuam”. Aufert primum, ut secundum statuat;
9ut faciam, Deus, | ut sequens statuat
Nova Vulgata10,10in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel.
Nova VulgataEt omnis quidem sacerdos stat cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias, quae numquam possunt auferre peccata.
11sacerdos praesto est
Nova VulgataHic autem, una pro peccatis oblata hostia, in sempiternum consedit in dextera Dei,
12unam pro peccatis offerens hostiam | sedit
Nova Vulgata10,13de cetero exspectans, donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius;
Nova Vulgatauna enim oblatione consummavit in sempiternum eos, qui sanctificantur.
14in sempiternum sanctiflcatos
Nova VulgataTestificatur autem nobis et Spiritus Sanctus; postquam enim dixit:
15contestatur autem nos et Spiritus Sanctus
Nova Vulgata“ Hoc est testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mente eorum superscribam eas;
16Hoc autem testamentum
Nova Vulgataet peccatorum eorum et iniquitatum eorum iam non recordabor amplius ”.
17et peccatorum et iniquitatum eorum
Nova Vulgata 10,18Ubi autem horum remissio, iam non oblatio pro peccato.
Nova Vulgata Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitum Sanctorum in sanguine Iesu,
19in introitu sanctorum in sanguine Christi
Nova Vulgata10,20quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen, id est carnem suam,
Nova Vulgata10,21et sacerdotem magnum super domum Dei,
Nova Vulgata10,22accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda;
Nova Vulgatateneamus spei confessionem indeclinabilem, fidelis enim est, qui repromisit;
23spei nostrae confessionem
Nova Vulgata10,24et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum,
Nova Vulgatanon deserentes congregationem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed exhortantes, et tanto magis quanto videtis appropinquantem diem.
25collectionem nostram | sed consolantes | videritis
Nova Vulgata 10,26Voluntarie enim peccantibus nobis, post acceptam notitiam veritatis, iam non relinquitur pro peccatis hostia,
Nova Vulgata10,27terribilis autem quaedam exspectatio iudicii et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios.
Nova Vulgata10,28Irritam quis faciens legem Moysis sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur;
Nova Vulgataquanto deteriora putatis merebitur supplicia, qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti communem duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratiae contumeliam fecerit?
29quanto magis putatis deteriora mereri | pollutum duxerit
Nova VulgataScimus enim eum, qui dixit: “ Mihi vindicta, ego retribuam ”; et iterum: “ Iudicabit Dominus populum suum ”.
30Scimus enim qui dixit | mihi vindictam ego reddam | et iterum quia
Nova Vulgata10,31Horrendum est incidere in manus Dei viventis.
Nova Vulgata 10,32Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum,
Nova Vulgatain altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti, in altero autem socii taliter conversantium effecti;
33et in altero quidem
Nova Vulgatanam et vinctis compassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem substantiam et manentem.
34meliorem et manentem substantiam
Nova VulgataNolite itaque abicere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem;
35Nolite itaque amittere
Nova Vulgata10,36patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem.
Nova Vulgata 10,37Adhuc enim modicum quantulum, qui venturus est, veniet et non tardabit.
Nova Vulgata Iustus autem meus ex fide vivet; quod si subtraxerit se, non sibi complacet in eo anima mea.
38ex fide vivit | non placebit animae meae
Nova Vulgata 10,39Nos autem non sumus subtractionis in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae.