Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Lucam - 13

Evangelium Secundum Lucam

13 1Aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.
2Et respondens dixit illis: “ Putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt, quia talia passi sunt?
Non, dico vobis, sed nisi paenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis.
3 nisi paenitentiam habueritis
Vel illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos, putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Ierusalem?
4 Sicut illi decem et octo
5Non, dico vobis, sed si non paenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis ”.

6Dicebat autem hanc similitudinem: “ Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenit.
Dixit autem ad cultorem vineae: “Ecce anni tres sunt, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio. Succide ergo illam. Ut quid etiam terram evacuat?”.
7 terram occupat
At ille respondens dicit illi: “Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam et mittam stercora,
8 dixit illi
et siquidem fecerit fructum in futurum; sin autem succides eam” ”.
9 fecerit fructum sin autem in futurum

Erat autem docens in una synagogarum sabbatis.
10 in synagoga eorum sabbatis
11Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere.
Quam cum vidisset Iesus, vocavit et ait illi: “ Mulier, dimissa es ab infirmitate tua ”,
12 cum videret Iesus, vocavit ad se et ait
13et imposuit illi manus; et confestim erecta est et glorificabat Deum.

14Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Iesus, dicebat turbae: “ Sex dies sunt, in quibus oportet operari; in his ergo venite et curamini et non in die sabbati ”.
15Respondit autem ad illum Dominus et dixit: “ Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare?
16Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? ”.
17Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii eius, et omnis populus gaudebat in universis, quae gloriose fiebant ab eo.

Dicebat ergo: “ Cui simile est regnum Dei, et cui simile existimabo illud?
18 et cui simile esse existimabo illud
Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit et factum est in arborem, et volucres caeli requieverunt in ramis eius”.
19 in arborem magnam

20Et iterum dixit: “ Cui simile aestimabo regnum Dei?
21Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum ”.

Et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierosolymam.
22 in Ierusalem
Ait autem illi quidam: “ Domine, pauci sunt, qui salvantur? ”. Ipse autem dixit ad illos:
23 Domine, si pauci sunt
Contendite intrare per angustam portam, quia multi, dico vobis, quaerent intrare et non poterunt.
24 quaerunt intrare
Cum autem surrexerit pater familias et clauserit ostium, et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes: “Domine, aperi nobis”; et respondens dicet vobis: “Nescio vos unde sitis”.
25 Cum autem intraverit
26Tunc incipietis dicere: “Manducavimus coram te et bibimus, et in plateis nostris docuisti”;
et dicet loquens vobis: “Nescio vos unde sitis; discedite a me, omnes operarii iniquitatis”.
27 et dicet vobis
28Ibi erit fletus et stridor dentium, cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.
29Et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei.
30Et ecce sunt novissimi, qui erunt primi, et sunt primi, qui erunt novissimi ”.

In ipsa hora accesserunt quidam pharisaeorum dicentes illi: “ Exi et vade hinc, quia Herodes vult te occidere ”.
31 In ipsa die
32Et ait illis: “ Ite, dicite vulpi illi: “Ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor.
33Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare, quia non capit prophetam perire extra Ierusalem”.

Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui missi sunt ad te, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum avis nidum suum sub pinnis, et noluistis.
34 qui mittuntur | et noluisti
Ecce relinquitur vobis domus vestra. Dico autem vobis: Non videbitis me, donec veniat cum dicetis: “Benedictus, qui venit in nomine Domini” ”.
35 dico autem vobis quia

Note al testo

3 nisi paenitentiam habueritis
4 Sicut illi decem et octo
7 terram occupat
8 dixit illi
9 fecerit fructum sin autem in futurum
10 in synagoga eorum sabbatis
12 cum videret Iesus, vocavit ad se et ait
18 et cui simile esse existimabo illud
19 in arborem magnam
22 in Ierusalem
23 Domine, si pauci sunt
24 quaerunt intrare
25 Cum autem intraverit
27 et dicet vobis
31 In ipsa die
34 qui mittuntur | et noluisti
35 dico autem vobis quia