Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Lucam - 2

Evangelium Secundum Lucam

2 1Factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis.
2Haec descriptio prima facta est praeside Syriae Quirino.
3Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem.
Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David,
4 in Iudaeam civitatem
5ut profiteretur cum Maria desponsata sibi, uxore praegnante.
6Factum est autem cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret,
7et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio.

8Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum.
Et angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Domini circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.
9 Et ecce angelus | claritas Dei circumfulsit
10Et dixit illis angelus: “ Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo,
11quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.
12Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio ”.
13Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium:
“Gloria in altissimis Deo,
et super terram pax in hominibus bonae voluntatis ”.
14 in terra pax hominibus bonae voluntatis

Et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum, pastores loquebantur ad invicem: “ Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis ”.
15 quod fecit Dominus et ostendit nobis
16Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio.
Videntes autem notum fecerunt verbum, quod dictum erat illis de puero hoc.
17 cognoverunt de verbo
Et omnes, qui audierunt, mirati sunt de his, quae dicta erant a pastoribus ad ipsos.
18 mirati sunt et de his
19Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo.

Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus, quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.
20 laudantes Deum in omnibus

21Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur, vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur.

Et postquam impleti sunt dies purgationis eorum secundum legem Moysis, tulerunt illum in Hierosolymam, ut sisterent Domino,
22 dies purgationis eius | ut sisterent eum Domino
sicut scriptum est in lege Domini: “ Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur ”,
23 quia omne masculinum
24et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini: par turturum aut duos pullos columbarum.

Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat super eum,
25 erat in eo
26et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini.
27Et venit in Spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo,
28et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit:

29“ Nunc dimittis servum tuum, Domine,
secundum verbum tuum in pace,

30quia viderunt oculi mei
salutare tuum,

31quod parasti
ante faciem omnium populorum,

32lumen ad revelationem gentium
et gloriam plebis tuae Israel ”.

33Et erat pater eius et mater mirantes super his, quae dicebantur de illo.
34Et benedixit illis Simeon et dixit ad Mariam matrem eius: "Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel et in signum, cui contradicetur
— et tuam ipsius animam pertransiet gladius — ut revelentur ex multis cordibus cogitationes ”.
35 Clem.: pertransibit gladius

Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser. Haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro annis septem a virginitate sua;
36 cum viro suo
37et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor, quae non discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die.
Et haec ipsa hora superveniens confitebatur Deo et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Ierusalem.
38 confitebatur Domino

39Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth.
Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia; et gratia Dei erat super illum.
40 erat in illo

Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem in die festo Paschae.
41 in die sollemni Paschae
Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis secundum consuetudinem diei festi,
42 ascendentibus illis in Hierosolymam
43consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Iesus in Ierusalem, et non cognoverunt parentes eius.
44Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos
45et non invenientes regressi sunt in Ierusalem requirentes eum.
Et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem eos;
46 et interrogantem
47stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super prudentia et responsis eius.
Et videntes eum admirati sunt, et dixit Mater eius ad illum: “ Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te ”.
48 et videntes
49Et ait ad illos: “ Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse? ”.
50Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad illos.

Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia verba in corde suo.
51 omnia verba haec
Et Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines.
52 sapientia, aetate

Note al testo

4 in Iudaeam civitatem
9 Et ecce angelus | claritas Dei circumfulsit
14 in terra pax hominibus bonae voluntatis
15 quod fecit Dominus et ostendit nobis
17 cognoverunt de verbo
18 mirati sunt et de his
20 laudantes Deum in omnibus
22 dies purgationis eius | ut sisterent eum Domino
23 quia omne masculinum
25 erat in eo
35 Clem.: pertransibit gladius
36 cum viro suo
38 confitebatur Domino
40 erat in illo
41 in die sollemni Paschae
42 ascendentibus illis in Hierosolymam
46 et interrogantem
48 et videntes
51 omnia verba haec
52 sapientia, aetate