Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Marcum - 11

Evangelium Secundum Marcum

11 Et cum appropinquarent Hierosolymae, Bethphage et Bethaniae ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis
1 Hierosolymae et Bethaniae
2et ait illis: “ Ite in castellum, quod est contra vos, et statim introeuntes illud invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit; solvite illum et adducite.
Et si quis vobis dixerit: “Quid facitis hoc?”, dicite: “Domino necessarius est, et continuo illum remittit iterum huc” ”.
3 quid facitis dicite quia Domino | illum dimittet huc
4Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum.

5Et quidam de illic stantibus dicebant illis: “ Quid facitis solventes pullum? ”.
Qui dixerunt eis, sicut dixerat Iesus; et dimiserunt eis.
6 sicut praeceperat illis Iesus
Et ducunt pullum ad Iesum et imponunt illi vestimenta sua; et sedit super eum.
7 et duxerunt
Et multi vestimenta sua straverunt in via, alii autem frondes, quas exciderant in agris.
8 multi autem | frondes caedebant de arboribus et sternebant in via
Et qui praeibant et qui sequebantur, clamabant: “ Hosanna! Benedictus, qui venit in nomine Domini!
9 clamabant dicentes 
10Benedictum, quod venit regnum patris nostri David! Hosanna in excelsis! ”.

11Et introivit Hierosolymam in templum; et circumspectis omnibus, cum iam vespera esset hora, exivit in Bethaniam cum Duodecim.

Et altera die cum exirent a Bethania, esuriit.
12 Et alia die
13Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea; et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia: non enim erat tempus ficorum.
14Et respondens dixit ei: “ Iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet ”. Et audiebant discipuli eius.

15Et veniunt Hierosolymam. Et cum introisset in templum, coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit;
16et non sinebat, ut quisquam vas transferret per templum.
Et docebat dicens eis: “ Non scriptum est: “Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus”? Vos autem fecistis eam speluncam latronum ”.
17 scriptum est quia

18Quo audito, principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent; timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius.
Et cum vespera facta esset, egrediebantur de civitate.
19 egrediebatur

20Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.
21Et recordatus Petrus dicit ei: “ Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit ”.
22Et respondens Iesus ait illis: “ Habete fidem Dei!
Amen dico vobis: Quicumque dixerit huic monti: “Tollere et mittere in mare”, et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit quia, quod dixerit, fiat, fiet ei.
23 quia quicumque | quodcumque dixerit
Propterea dico vobis: Omnia, quaecumque orantes petitis, credite quia iam accepistis, et erunt vobis.
24 quia accipietis et veniet vobis
Et cum statis in oratione, dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra ”.
25 cum stabitis ad orandum
 
26 quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in caelis est dimittet peccata vestra (cfr. Mt 6, 15)

27Et veniunt rursus Hierosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores
et dicebant illi: “ In qua potestate haec facis? Vel quis tibi dedit hanc potestatem, ut ista facias? ”.
28 et dicunt illi | et quis
Iesus autem ait illis: “ Interrogabo vos unum verbum, et respondete mihi, et dicam vobis, in qua potestate haec faciam:
29 respondens ait illis: interrogabo vos et ego
30Baptismum Ioannis de caelo erat an ex hominibus? Respondete mihi ”.
31At illi cogitabant secum dicentes: “ Si dixerimus: “De caelo”, dicet: “Quare ergo non credidistis ei?”;
si autem dixerimus: “Ex hominibus?” ”. Timebant populum: omnes enim habebant Ioannem quia vere propheta esset.
32 Sed dicemus (Clem.: si dixerimus)
Et respondentes dicunt Iesu: “ Nescimus ”. Et Iesus ait illis: “ Neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam ”.
33 Respondens Iesus ait illis

Note al testo

1 Hierosolymae et Bethaniae
3 quid facitis dicite quia Domino | illum dimittet huc
6 sicut praeceperat illis Iesus
7 et duxerunt
8 multi autem | frondes caedebant de arboribus et sternebant in via
9 clamabant dicentes 
12 Et alia die
17 scriptum est quia
19 egrediebatur
23 quia quicumque | quodcumque dixerit
24 quia accipietis et veniet vobis
25 cum stabitis ad orandum
26 quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in caelis est dimittet peccata vestra (cfr. Mt 6, 15)
28 et dicunt illi | et quis
29 respondens ait illis: interrogabo vos et ego
32 Sed dicemus (Clem.: si dixerimus)
33 Respondens Iesus ait illis