Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Marcum - 5

Evangelium Secundum Marcum

5 1Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.
Et exeunte eo de navi, statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu immundo,
2 Et exeunti ei | occurrit de monumentis
3qui domicilium habebat in monumentis; et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare,
4quoniam saepe compedibus et catenis vinctus dirupisset catenas et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare;
5et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus.
6Et videns Iesum a longe cucurrit et adoravit eum
et clamans voce magna dicit: “ Quid mihi et tibi, Iesu, fili Dei Altissimi? Adiuro te per Deum, ne me torqueas ”.
7 fili Dei summi
8Dicebat enim illi: “ Exi, spiritus immunde, ab homine ”.

9Et interrogabat eum: “ Quod tibi nomen est? ”. Et dicit ei: “ Legio nomen mihi est, quia multi sumus ”.
10Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.

11Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens;
et deprecati sunt eum dicentes: “ Mitte nos in porcos, ut in eos introeamus ”.
12 deprecabantur eum spiritus
Et concessit eis. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos. Et magno impetu grex ruit per praecipitium in mare, ad duo milia, et suffocabantur in mari.
13 concessit eis statim Iesus | suffocati sunt in mare
14Qui autem pascebant eos, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros; et egressi sunt videre quid esset facti.
Et veniunt ad Iesum; et vident illum, qui a daemonio vexabatur, sedentem, vestitum et sanae mentis, eum qui legionem habuerat, et timuerunt.
15 sanae mentis et timuerunt
16Et qui viderant, narraverunt illis qualiter factum esset ei, qui daemonium habuerat, et de porcis.
17Et rogare eum coeperunt, ut discederet a finibus eorum.
Cumque ascenderet navem, qui daemonio vexatus fuerat, deprecabatur eum, ut esset cum illo.
18 coepit illum deprecari qui daemonio vexatus fuerat
19Et non admisit eum, sed ait illi: “ Vade in domum tuam ad tuos et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui ”.

21Et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum, convenit turba multa ad illum, et erat circa mare.
20Et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus, et omnes mirabantur.
22Et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius
et deprecatur eum multum dicens: “ Filiola mea in extremis est; veni, impone manus super eam, ut salva sit et vivat ”.
23 deprecabatur | dicens quoniam filia mea
24Et abiit cum illo. Et sequebatur eum turba multa et comprimebant illum.

25Et mulier, quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim
26et fuerat multa perpessa a compluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quidquam profecerat sed magis deterius habebat,
27cum audisset de Iesu, venit in turba retro et tetigit vestimentum eius;
dicebat enim: “ Si vel vestimenta eius tetigero, salva ero ”.
28 dicebat enim quia | vestimentum
29Et confestim siccatus est fons sanguinis eius, et sensit corpore quod sanata esset a plaga.
30Et statim Iesus cognoscens in semetipso virtutem, quae exierat de eo, conversus ad turbam aiebat: “ Quis tetigit vestimenta mea? ”.
31Et dicebant ei discipuli sui: “ Vides turbam comprimentem te et dicis: “Quis me tetigit?” ”.
32Et circumspiciebat videre eam, quae hoc fecerat.
33Mulier autem timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem.
3434 Ille autem dixit ei: “ Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace et esto sana a plaga tua ”.

Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo dicentes: “ Filia tua mortua est; quid ultra vexas magistrum? ”.
35 dicentes quia
36Iesus autem, verbo, quod dicebatur, audito, ait archisynagogo: “ Noli timere; tantummodo crede! ”.
37Et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem Iacobi.
Et veniunt ad domum archisynagogi; et videt tumultum et flentes et eiulantes multum,
38 veniunt in domum
39et ingressus ait eis: “Quid turbamini et ploratis? Puella non est mortua, sed dormit”.
Et irridebant eum. Ipse vero, eiectis omnibus, assumit patrem puellae et matrem et, qui secum erant, et ingreditur, ubi erat puella;
40 puella iacens
et tenens manum puellae ait illi: “ Talitha, qum! ” — quod est interpretatum: “ Puella, tibi dico: Surge! ” — .
41 Talitha cumi
Et confestim surrexit puella et ambulabat; erat enim annorum duodecim. Et obstupuerunt continuo stupore magno.
42 erat autem | obstupuerunt stupore maximo
43Et praecepit illis vehementer, ut nemo id sciret, et dixit dari illi manducare.

Note al testo

2 Et exeunti ei | occurrit de monumentis
7 fili Dei summi
12 deprecabantur eum spiritus
13 concessit eis statim Iesus | suffocati sunt in mare
15 sanae mentis et timuerunt
18 coepit illum deprecari qui daemonio vexatus fuerat
23 deprecabatur | dicens quoniam filia mea
28 dicebat enim quia | vestimentum
35 dicentes quia
38 veniunt in domum
40 puella iacens
41 Talitha cumi
42 erat autem | obstupuerunt stupore maximo