Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Deuteronomii - 24
Deuteronomii
24 1Si acceperit homo uxorem et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem, et scripserit libellum repudii dederitque in manu illius et dimiserit eam de domo sua, 2cumque egressa alterius uxor facta fuerit, 3et ille quoque oderit eam dederitque ei libellum repudii et dimiserit de domo sua, vel mortuus fuerit, 4non poterit prior maritus recipere eam in uxorem, quia polluta est; hoc esset abominatio coram Domino. Ne peccare facias terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi possidendam.5Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec ei quippiam necessitatis iniungetur publicae, sed vacabit liber domui suae, ut uno anno laetetur cum uxore sua.
6Non accipies loco pignoris molam vel superiorem lapidem molarem, quia animam suam apposuit tibi.
7Si deprehensus fuerit homo rapiens unum de fratribus suis de filiis Israel et, vendito eo, accipiens pretium, interficietur; et auferes malum de medio tui.
8Observa diligenter, si incurras plagam leprae, quaecumque docuerint vos sacerdotes levitici generis; quod praecepi eis, implete sollicite. 9Memento, quae fecerit Dominus Deus tuus Mariae in via, cum egrederemini de Aegypto.
10Cum mutuam dabis proximo tuo rem aliquam, non ingredieris domum eius, ut pignus auferas, 11sed stabis foris, et ille tibi pignus proferet, quod habuerit. 12Sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus, 13sed statim reddes ei ad solis occasum, ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi, et habeas iustitiam coram Domino Deo tuo.
14Non negabis mercedem indigentis et pauperis ex fratribus tuis sive advenis, qui tecum morantur in terra intra portas tuas, 15sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et illud desiderat anima sua; ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum.
16Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur.
17Non pervertes iudicium advenae et pupilli nec auferes pignoris loco viduae vestimentum. 18Memento quod servieris in Aegypto, et eruerit te Dominus Deus tuus inde; idcirco praecipio tibi, ut facias hanc rem. 19Quando messueris segetem in agro tuo et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas eum, sed advenam et pupillum et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum. 20Si fruges collegeris olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris, ut colligas, sed relinques advenae, pupillo ac viduae. 21Si vindemiaveris vineam tuam, non colliges remanentes racemos, sed cedent in usus advenae, pupilli ac viduae. 22Memento quod et tu servieris in Aegypto; et idcirco praecipio tibi, ut facias hanc rem.