Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Exodus - 1

Exodus

1 1Haec sunt nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt Aegyptum cum Iacob; singuli cum domibus suis introierunt:
2Ruben, Simeon, Levi, Iuda,
3Issachar, Zabulon et Beniamin,
4Dan et Nephthali, Gad et Aser.
5Erant igitur omnes animae eorum, qui egressi sunt de femore Iacob, septuaginta; Ioseph autem in Aegypto erat.
6Quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa, 
7filii Israel creverunt et pullulantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram.

8Surrexit interea rex novus super Aegyptum, qui ignorabat Ioseph;
9et ait ad populum suum: «Ecce, populus filiorum Israel multus et fortior nobis est;
10venite, prudenter agamus cum eo, ne forte multiplicetur et, si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis, egrediatur de terra». 
11Praeposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus; aedificaveruntque urbes promptuarias pharaoni, Phithom et Ramesses. 
12Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur et crescebant.
13Formidaveruntque filios Israel Aegyptii et in servitutem redegerunt eos
14atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu, quo in terrae operibus premebantur.

15Dixit autem rex Aegypti obstetricibus Hebraeorum, quarum una vocabatur Sephra, altera Phua,
16praecipiens eis: «Quando obstetricabitis Hebraeas, et partus tempus advenerit, si masculus fuerit, interficite eum; si femina, reservate».
17Timuerunt autem obstetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti, sed conservabant mares.
18Quibus ad se accersitis rex ait: «Quidnam est hoc, quod facere voluistis, ut pueros servaretis?».
19Quae responderunt: «Non sunt Hebraeae sicut Aegyptiae mulieres; ipsae enim robustae sunt et, priusquam veniamus ad eas, pariunt».
20Bene ergo fecit Deus obstetricibus, et crevit populus confortatusque est nimis;
21et, quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit illis domos.

22Praecepit ergo pharao omni populo suo dicens: «Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen proicite; quidquid feminei, reservate».