Nova Vulgata11,1Haec sunt nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt Aegyptum cum Iacob; singuli cum domibus suis introierunt:
Nova Vulgata1,2Ruben, Simeon, Levi, Iuda,
Nova Vulgata1,3Issachar, Zabulon et Beniamin,
Nova Vulgata1,4Dan et Nephthali, Gad et Aser.
Nova Vulgata1,5Erant igitur omnes animae eorum, qui egressi sunt de femore Iacob, septuaginta; Ioseph autem in Aegypto erat.
Nova Vulgata1,6Quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa,
Nova Vulgata1,7filii Israel creverunt et pullulantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram.
Nova Vulgata 1,8Surrexit interea rex novus super Aegyptum, qui ignorabat Ioseph;
Nova Vulgata1,9et ait ad populum suum: «Ecce, populus filiorum Israel multus et fortior nobis est;
Nova Vulgata1,10venite, prudenter agamus cum eo, ne forte multiplicetur et, si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis, egrediatur de terra».
Nova Vulgata1,11Praeposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus; aedificaveruntque urbes promptuarias pharaoni, Phithom et Ramesses.
Nova Vulgata1,12Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur et crescebant.
Nova Vulgata1,13Formidaveruntque filios Israel Aegyptii et in servitutem redegerunt eos
Nova Vulgata1,14atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu, quo in terrae operibus premebantur.
Nova Vulgata 1,15Dixit autem rex Aegypti obstetricibus Hebraeorum, quarum una vocabatur Sephra, altera Phua,
Nova Vulgata1,16praecipiens eis: «Quando obstetricabitis Hebraeas, et partus tempus advenerit, si masculus fuerit, interficite eum; si femina, reservate».
Nova Vulgata1,17Timuerunt autem obstetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti, sed conservabant mares.
Nova Vulgata1,18Quibus ad se accersitis rex ait: «Quidnam est hoc, quod facere voluistis, ut pueros servaretis?».
Nova Vulgata1,19Quae responderunt: «Non sunt Hebraeae sicut Aegyptiae mulieres; ipsae enim robustae sunt et, priusquam veniamus ad eas, pariunt».
Nova Vulgata1,20Bene ergo fecit Deus obstetricibus, et crevit populus confortatusque est nimis;
Nova Vulgata1,21et, quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit illis domos.
Nova Vulgata 1,22Praecepit ergo pharao omni populo suo dicens: «Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen proicite; quidquid feminei, reservate».