Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Exodus - 30

Exodus

30 1Facies quoque altare ad adolendum thymiama de lignis acaciae
2habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis, id est quadrangulum, et duos cubitos in altitudine; cornua ex ipso procedent.
3Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum
4et duos anulos aureos sub corona in duobus lateribus, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur.
5Ipsos quoque vectes facies de lignis acaciae et inaurabis.
6Ponesque altare contra velum, quod ante arcam pendet testimonii, coram propitiatorio, quo tegitur testimonium, ubi conveniam ad te.
7Et adolebit incensum super eo Aaron suave fragrans mane. Quando componet lucernas, incendet illud;
8et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras.
9Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius nec holocaustum nec oblationem, nec libabitis libamina.
10Et expiabit Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine sacrificii pro peccato; et placabit super eo in generationibus vestris: sanctum sanctorum erit Domino».

11Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
12«Quando tuleris summam filiorum Israel iuxta numerum, dabunt singuli pretium expiationis pro animabus suis Domino; et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti.
13Hoc autem dabit omnis, qui transit ad censum, dimidium sicli iuxta mensuram sanctuarii ­ siclus viginti obolos habet ­; media pars sicli offeretur Domino.
14Qui habetur in numero a viginti annis et supra, dabit pretium;
15dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet, quando dabitis oblationem Domino in expiationem animarum vestrarum.
16Susceptamque expiationis pecuniam, quae collata est a filiis Israel, trades in usus tabernaculi conventus, ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum».

17Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
18«Facies et labrum aeneum cum basi aenea ad lavandum; ponesque illud inter tabernaculum conventus et altare. Et, missa aqua,
19lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes. 
20Quando ingressuri sunt tabernaculum conventus, lavabunt se aqua, ne moriantur; vel quando accessuri sunt ad altare, ut ministrent, ut adoleant victimam Domino.
21Et lavabunt manus et pedes, ne moriantur: legitimum sempiternum erit, ipsi et semini eius per successiones».

22Locutusque est Dominus ad Moysen
23dicens: «Sume tibi aromata prima myrrhae electae quingentos siclos et cinnamomi boni odoris medium, id est ducentos quinquaginta siclos, calami suave olentis similiter ducentos quinquaginta,
24casiae autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin.
25Faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii; unctionis oleum sanctum erit.
26Et unges ex eo tabernaculum conventus et arcam testamenti
27mensamque cum vasis suis, candelabrum et utensilia eius, altaria thymiamatis
28et holocausti et universam supellectilem, quae ad cultum eorum pertinet, et labrum cum basi sua.
29Sanctificabisque omnia, et erunt sancta sanctorum: qui tetigerit ea, sanctificabitur.

30Aaron et filios eius unges sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi. 
31Filiis quoque Israel dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras.
32Caro hominis non ungetur ex eo, et iuxta compositionem eius non facietis aliud, quia sanctum est et sanctum erit vobis. 
33Homo quicumque tale composuerit et dederit ex eo super alienum, exterminabitur de populo suo».

34Dixitque Dominus ad Moysen: «Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris et tus lucidissimum; aequalis ponderis erunt omnia.
35Faciesque thymiama compositum opere unguentarii, sale conditum et purum et sanctum.
36Cumque in tenuissimum pulverem ex parte contuderis, pones ex eo coram testimonio in tabernaculo conventus, in quo conveniam ad te: sanctum sanctorum erit vobis thymiama.
37Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia tibi sanctum erit pro Domino;
38homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis».