Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ecclesiasticus - 39

Ecclesiasticus

39 1Qui autem accommodat animam suam ad timorem Dei
et in lege Altissimi meditatur,
sapientiam omnium antiquorum exquiret
et in prophetiis vacabit.

2Narrationem virorum nominatorum conservabit
et in versutias parabolarum simul introibit.

3Occulta proverbiorum exquiret
et in absconditis parabolarum conversabitur.

4In medio magnatorum ministrabit
et in conspectu principum apparebit.

5In terram alienigenarum gentium pertransiet;
bona enim et mala in hominibus tentabit.

6Cor suum tradet ad vigilandum diluculo
ad Dominum, qui fecit illum,
et in conspectu Altissimi deprecabitur.

7Aperiet os suum in oratione
et pro delictis suis deprecabitur.

8Si enim Dominus magnus voluerit,
spiritu intellegentiae replebitur.

9Ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae
et in oratione confitebitur Domino.

10Et ipse diriget consilium et disciplinam
et in absconditis eius considerabit.

11Ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae
et in lege testamenti Domini gloriabitur

12Collaudabunt multi sapientiam eius,
et usque in saeculum non delebitur.

Non recedet memoria eius,
et nomen eius requiretur a generatione in generationem;
13 Requiretur – Lege «zetesetai» cum Gr mss.; La «vivet»; H deest

14sapientiam eius enarrabunt gentes,
et laudem eius enuntiabit ecclesia.

15Si permanserit, nomen derelinquet plus quam mille,
et, si requieverit, proderit sibi.

16Adhuc meditabor et enarrabo;
ut luna die duodecimo repletus sum.

17Obaudite me, filii pii,
et quasi rosa plantata super rivos aquarum florebit caro vestra;

18quasi libanus odorem suavitatis habete,

19florete flores quasi lilium.
Date vocem et collaudate canticum
et benedicite Dominum in omnibus operibus suis.

20Date nomini eius magnificentiam
et confitemini illi in laudatione eius
et in canticis labiorum et citharis;
et sic dicetis in confessione:

21«Opera Domini universa bona valde,
et omne, quod praecepit, tempore suo erit!».
Non est dicere: «Quid est hoc?» aut «Ad quid istud?»;
omnia enim in tempore suo conquirentur.

22In verbo eius stetit aqua sicut congeries,
et in sermone oris illius exceptoria aquarum;

23quoniam in praecepto ipsius placor fit,
et non est minoratio in salutare ipsius.

24Opera omnis carnis coram illo,
et non est quidquam absconditum ab oculis eius.

25A saeculo usque in saeculum respicit,
et nihil est mirabile in conspectu eius.

26Non est dicere: «Quid est hoc!» aut «Ad quid istud?»;
omnia enim in usum suum creata sunt.

27Benedictio illius quasi fluvius inundavit

28et sicut cataclysmus aridam inebriavit.
Sic ira ipsius gentes, quae non exquisierunt eum, disperdet,

29quomodo convertit aquas in salsuginem.
Viae illius sanctis directae sunt;
sic peccatoribus offensiones in ira eius.

30Bona bonis creata sunt ab initio,
sic peccatoribus bona et mala.

31Primum necessaria vitae hominum aqua, ignis et ferrum,
sal, lac et panis similagineus et mel
et sanguis uvae et oleum et vestimentum:

32haec omnia sanctis in bona,
sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur.

33Sunt spiritus, qui ad vindictam creati sunt
et in furore suo confirmaverunt tormenta sua;

34in tempore consummationis effundent virtutem
et furorem eius, qui fecit illos, placabunt:

35ignis, grando, fames et mors,
omnia haec ad vindictam creata sunt;

36bestiarum dentes et scorpii et serpentes
et romphaea vindicans in exterminium impios:

3737 in mandatis eius gaudebunt
et super terram in necessitates praeparabuntur
et in temporibus suis non praeterient verbum.

38Propterea ab initio confirmatus
et consiliatus sum et cogitavi et scriptis mandavi:

39«Opera Domini omnia bona,
et omnem usum hora sua subministrabit».

40Non est dicere: «Hoc illo nequius est»:
omnia enim in tempore suo comprobabuntur.

41Et nunc in omni corde et ore collaudate
et benedicite nomen Domini.

Note al testo

13 Requiretur – Lege «zetesetai» cum Gr mss.; La «vivet»; H deest