Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Genesis - 5

Genesis

5 1Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum.
2Masculum et feminam creavit eos et benedixit illis; et vocavit nomen eorum Adam in die, quo creati sunt.
3Vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth.
4Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni, genuitque filios et filias.
5Et factum est omne tempus, quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.

6Vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos.
7Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis genuitque filios et filias.
8Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.

9Vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan.
10Et vixit Enos, postquam genuit Cainan, octingentis quindecim annis et genuit filios et filias. 
11Factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum, et mortuus est.

12Vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malaleel.
13Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias.
14Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.

15Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annos et genuit Iared.
16Et vixit Malaleel, postquam genuit Iared, octingentis triginta annis et genuit filios et filias.
17Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.

18Vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Henoch.
19Et vixit Iared, postquam genuit Henoch, octingentos annos et genuit filios et filias.
20Et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.

21Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam.
22Et ambulavit Henoch cum Deo, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis et genuit filios et filias.
23Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni,
24ambulavitque cum Deo et non apparuit, quia tulit eum Deus.

25Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annos et genuit Lamech.
26Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias.
27Et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.

28Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium 
29vocavitque nomen eius Noe dicens: «Iste consolabitur nos ab operibus nostris et labore manuum nostrarum in agro, cui maledixit Dominus».
30Vixitque Lamech, postquam genuit Noe, quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias.
31Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est.

32Noe vero, cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Iapheth.