Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iob - 31

Iob

31
1Pepigi foedus cum oculis meis

ut ne cogitarem quidem de virgine.

2Quae enim pars mea apud Deum desuper,

et quae hereditas apud Omnipotentem in excelsis?

3Numquid non perditio est iniquo,

et alienatio operantibus iniustitiam?

4Nonne ipse considerat vias meas

et cunctos gressus meos dinumerat?

5Si ambulavi in vanitate,

et festinavit in dolo pes meus,

6appendat me in statera iusta

et sciat Deus integritatem meam.

7Si declinavit gressus meus de via,

et si secutum est oculos meos cor meum,

et si manibus meis adhaesit macula,

8seram, et alius comedat,

et progenies mea eradicetur.

9Si deceptum est cor meum super muliere,

et si ad ostium amici mei insidiatus sum,

10molat pro alio uxor mea,

et super illam incurventur alii.

11Hoc enim nefas est

et iniquitas iudicialis;

12ignis est usque ad perditionem devorans

et omnia eradicans genimina.

13Si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancilla mea,

cum disceptarent adversum me,

14quid enim faciam, cum surrexerit ad iudicandum Deus;

et, cum quaesierit, quid respondebo illi?

15Numquid non in ventre fecit me,

qui et illum operatus est,

et formavit me in visceribus unus?

16Si negavi, quod volebant, pauperibus

et oculos viduae languescere feci;

17si comedi buccellam meam solus,

et non comedit pupillus ex ea,

18quia ab infantia mea educavi eum ut pater

et de ventre matris meae direxi eam;

19si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum,

et absque operimento pauperem;

20si non benedixerunt mihi latera eius,

et de velleribus ovium mearum calefactus est;

21si levavi super pupillum manum meam,

cum viderem in porta adiutorium mihi,

22umerus meus a iunctura sua cadat,

et brachium meum cum ossibus lacertorum confringatur,

23quia timor super me calamitas a Deo,

et contra maiestatem eius nihil valerem!

24Si putavi aurum securitas mea

et obryzo dixi: Fiducia mea!;

25si laetatus sum super multis divitiis meis,

et quia plurima repperit manus mea;

26si vidi solem, cum fulgeret,

et lunam incedentem clare,

27et decepit me in abscondito cor meum,
et osculatus sum manum meam ore meo,

28quae est iniquitas iudicialis,

eo quod negassem Deum desuper;

29si gavisus sum ad ruinam eius, qui me oderat,
et exsultavi quod invenisset eum malum,

30cum non dederim ad peccandum guttur meum,

ut expeterem maledicens animam eius;

31si non dixerunt viri tabernaculi mei:
“Quis det, qui de carnibus eius non saturatus sit?”;

32foris non mansit peregrinus,

ostium meum viatori patuit;

33si abscondi quasi homo peccatum meum

et celavi in sinu meo iniquitatem meam;

34si expavi ad multitudinem nimiam,

et despectio propinquorum terruit me,

et magis tacui nec egressus sum ostium.

35Quis mihi tribuat auditorem?

Ecce signum meum! Omnipotens respondeat mihi!

Ecce liber, quem scripsit vir litis meae,

36ut in umero meo portem illum

et alligem illum quasi coronam mihi.

37Numerum graduum meorum pronuntiabo illi

et quasi principem adibo eum.

38Si adversum me terra mea clamat,

et cum ipsa sulci eius deflent;

39si fructus eius comedi absque pecunia

et animam agricolarum eius afflixi,

40pro frumento oriatur mihi tribulus,

et pro hordeo herba foetida!».

Finita sunt verba Iob.