Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Isaiae - 35

Isaiae

35 1Laetentur deserta et invia,

et exsultet solitudo et floreat quasi lilium.


2Germinet et exsultet

laetabunda et laudans.

Gloria Libani data est ei,

decor Carmeli et Saron;

ipsi videbunt gloriam Domini,

maiestatem Dei nostri.


3Confortate manus dissolutas

et genua debilia roborate.


4Dicite pusillanimis:

«Confortamini, nolite timere!

Ecce Deus vester,
ultio veniet,
retributio Dei;

ipse veniet et salvabit vos».


5Tunc aperientur oculi caecorum,

et aures surdorum patebunt.


6Tunc saliet sicut cervus claudus,

et exsultabit lingua mutorum,

quia erumpent in deserto aquae,

et torrentes in solitudine.


7Et terra arida erit in stagnum,

et sitiens in fontes aquarum;

in cubilibus, in quibus dracones habitabant,

erit locus calami et iunci.


8Et erit ibi semita et via;

et via sancta vocabitur:

non transibit per eam pollutus;
et erit eis directa via,

ita ut stulti non errent per eam.


9Non erit ibi leo,

et rapax bestia non ascendet per eam

nec invenietur ibi;

et ambulabunt, qui liberati fuerint,


10et redempti a Domino revertentur.

Et venient in Sion cum laude,

et laetitia sempiterna super caput eorum:
gaudium et laetitiam obtinebunt,

et fugiet maeror et gemitus.